Quantum redactiones paginae "Martinus Turonensis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 14:
Multos deinde etiam annos militavit, neque umquam sanguinem fundere voluit, ita ut in prœlio quodam cum [[Alamanni]]s apud [[Wormatia|Borbetomagum]] facto ducibus ipse suaserit corpore suo « humano scuto » ante exercitum posito uti, utpote qui, etsi recusans ne pugnaret, non ignavus habendus esset divinæque providentiæ omnino confideret, cumque vinctus ac hostium telis oblatus esset, tum ignota causa barbari armis depositis pacem petiverunt.
 
Anno autem 356 militia tandem relicta [[Pictavium|Limonum]] migravit ad episcopum [[Hilarius Pictaviensis|Hilarium]], qui paulo post ab ariano imperatore Constantio secundo in [[Phrygia]]m exulatus est. In itinere vero obviam diabolo se factum esse dixit, ita ut exorcista in Pictava ecclesia ordinatus sit. Post autem Hilarium exulatum ad parentes in [[Illyria]]m reverti somnio jussus est, ubi ei matrem ad christianam religionem convertere contigit, patre tamen in antiquorum deorum cultu perseverante. Vehementer vero cum arianis altercatus verberibus palam in foro cæsus est, ex [[Illyria]]que primum, [[Mediolanum|Mediolano]] deinde expulsus se in parvam insulam Gallinaram cum presbytero contulit ibique herbis et radicibus se aluit, ut aliquando veneno infectus pæne perierit.
 
Anno autem 360 certior factus [[Hilarius Pictaviensis|Hilarium]] [[Pictavium|Limonum]] revertisse Pictavam civitatem ipse repetit, ibique episcopus ei desertam dirutamque villam quæ quinque fere milia passuum ab urbe aberat designavit ubi cum discipulis considere posset, quem locum Locaciacum vocatum primum in [[Gallia]] monasterium fecit.