Quantum redactiones paginae "Martinus Turonensis" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
No edit summary |
||
Linea 10:
Familia a [[Ticinum|Ticino]] oriunda patre tribuno militari natus in diversis locis ubi patri munus efficere contigit primam ætatem egit, quindecimque annos natus patris jussu miles ipse factus est. ''Martinus'' enim ejus nomen a ''Marte'' belli deo ductum est, paterque videlicet antiquorum deorum cultor contentissimum in rebus militaribus studium ponebat. At puer christianorum religionem vehementer admirabatur decemque jam annos natus invitis parentibus in ecclesiam confugerat et catechumenus recipi voluerat.
Circitor autem factus in [[Gallia]]m [[Belgica]]m ad [[Samarobriva]]m missus est, eique servus datus est quem quasi frater sit tractabat.
Multos deinde etiam annos militavit, neque umquam sanguinem fundere voluit, ita ut in prœlio quodam cum [[Alamanni]]s apud [[Wormatia|Borbetomagum]] facto ducibus ipse suaserit corpore suo « humano scuto » ante exercitum posito uti, utpote qui, etsi recusans ne pugnaret, non ignavus habendus esset divinæque providentiæ omnino confideret, cumque vinctus ac hostium telis oblatus esset, tum ignota causa barbari armis depositis pacem petiverunt.
|