Quantum redactiones paginae "Martinus Turonensis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 8:
In [[Rhenania]] Sancti Martini ut dicitur anserem edendum in popinis præbent.
 
Familia a [[Ticinum|Ticino]] oriunda patre tribuno militari natus in diversis locis ubi paterpatri munus efficiebatefficere contigit primam ætatem egit quindecimque annos natus patris jussu miles factus est. ''Martinus'' enim ejus nomen a ''Marte'' belli deo ductum est, paterque videlicet antiquorum deorum cultor contentissimum in rebus militaribus studium ponebat. At puer christianorum religionem vehementer admirabatur decemque jam annos natus invitis parentibus in ecclesiam confugerat et catechumenus recipi voluerat.
 
Circitor autem factus in [[Gallia]]m [[Belgica]]m ad [[Samarobriva]]m missus est, eique servus datus est quem quasi frater sit tractabat. Stipendium vero totum in auxilium pauperibus ferendum insumebat, et sibi ne teruncium quidem servabat, ita ut aliquando hieme summa, cum duodeviginti annos natus esset, obvius viro egenti et nudo factus nihil habuerit quod ei daret. Sagum igitur detractum gladio scidit dimidiumque viro inopi dedit, ac nocte insequenti Jesum Christum in somnio vidit illo dimidio sago indutum. Alteram autem partem ab eo servatam posteri per multa sæcula ut « sancti Martini cappam » venerati sunt, quæ in ædificio « cappella » vocato posita erat.