Quantum redactiones paginae "Martinus Turonensis" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
No edit summary |
||
Linea 8:
In [[Rhenania]] Sancti Martini ut dicitur anserem edendum in popinis præbent.
Familia a [[Ticinum|Ticino]] oriunda patre tribuno militari natus in diversis locis ubi pater munus efficiebat primam ætatem egit quindecimque annos natus patris jussu miles factus est. ''Martinus'' enim ejus nomen a ''Marte'' belli deo ductum est, paterque videlicet paganus erat
Circitor autem factus in [[Gallia]]m [[Belgica]]m ad [[Samarobriva]]m missus est, eique servus datus est quem quasi frater sit tractabat. Stipendium vero totum in auxilium pauperibus ferendum insumebat, et sibi ne teruncium quidem servabat, ita ut aliquando hieme summa, cum duodeviginti annos natus esset, obvius viro egenti et nudo factus nihil habuerit quod ei daret. Sagum igitur detractum gladio scidit dimidiumque viro inopi dedit, ac nocte insequenti Jesum Christum in somnio vidit illo dimidio sago indutum. Alteram autem partem ab eo servatam posteri per multa sæcula ut « sancti Martini cappam » venerati sunt, quæ in ædificio « cappella » vocato posita erat.
|