Quantum redactiones paginae "Romeo and Juliet" differant

Content deleted Content added
Xqbot (disputatio | conlationes)
m r2.7.3) (automaton mutat: sh:Romeo and Juliet
mNo edit summary
Linea 4:
[[Fasciculus:Romeoandjuliet1597.jpg|thumb|left|upright=0.75|Titulus editionis in quarto primae (1597)]]
[[Fasciculus:Romeo and Juliet Q2 Title Page-2.jpg|thumb|left|upright=0.75|Titulus editionis in quarto secundae (1599)]]
Praetenditur [[Romeo (persona Shakesperiana)|Romeo]] [[Verona|Veronensem]] e familia [[Montecchi (familia ficticia)|Montague]] virginem Rosaline amare, quae castitati devota amorem reicit. Ab amico Benvolio suasus in [[epulum apud Cappellettos celebratum|epulum familiae Capulet]] (Montague inimicae) figurá dissimulatá intrat. Ibi [[JulietIulietta (persona Shakesperiana)|Juliet]] filia hospitis et Romeo inter se amare coeperunt. Juliet autem iussu patris [[Paris (persona Shakesperiana)|Paridi]] sponsa est. A fratre [[Laurence (persona Shakesperiana)|Laurence]] Romeo et Juliet clam in matrimonium coniunguntur. Eodem die in rixis familiarum, Benvolio a Tybalt interfecto, hunc Romeo gladio percutit. Qui mox in cubiculo Juliet, adiuvante nutrice, introducitur; sed mane ob homicidium in exsilio in urbem [[Mantua]]m effugere cogitur.
 
Ad matrimonium Paridis evitandum Juliet in somno artificiali cadit, pharmacis consilio fratris Laurence sumptis. Ab omnibus mortuam esse censetur et in sepulchro deponitur. Romeo et Paris, nuntiis de morte Juliet receptis, in sepulchrum eodem tempore redeunt. Ibi Paris a Romeo necatur; hic autem, Juliet in sepulchro visa, sibi veneno mortem infert. Juliet e somno suscitata Romeo mortuum videt, gladium eius rapit, seipsam interficit. Patres familiarum Montague et Capulet de hac historia certi fiunt amicitiamque inter se futuram promittunt.