Quantum redactiones paginae "Lingua Graeca" differant

Content deleted Content added
corr. nexus
mNo edit summary
Linea 1:
{{Lingua Graeca}}
[[Fasciculus:Mimnermus.png|thumb|<center>Elegia [[Mimnermus|Mimnermi]] [[poeta]]e Graeci.</center>]]
'''Lingua Graeca''' ([[Lingua Graeca antiqua|apud antiquos]] {{Polytonic|Ἑλληνικὴἑλληνικὴ γλῶττα}} sive {{Polytonic|ἑλληνικὴ γλῶσσα}}, [[Lingua Neograeca|Neograece]] ελληνική γλώσσα) est [[Linguae Indoeuropaeae|lingua Indoeuropaea]], quae proprius huius [[familia (linguistica)|familiae]] ramus est. [[Lingua Graeca antiqua]], quae adhuc in [[schola|scholis]] docetur, et [[Lingua Graeca hodierna]], qua [[Graeci]] hodie utuntur, sunt gradus eiusdem linguae.
 
Lingua Graeca iam plus quam 3400 [[annus|annos]] scribitur. [[Cultura|Cultui]] humano civilique [[Europa]]e [[Graeci]] antiqui lapidem primarium posuerunt. [[Litterae]], [[philosophia]], [[scientia]] lingua Graeca natae sunt. Praecipua [[Litterae Graecae|litterarum opera]], inter quae [[Ilias]] et [[Odyssea]], [[tragoedia]]e [[Aeschylus|Aeschyli]], [[Sophocles|Sophoclis]], et [[Euripides|Euripidis]], scripta [[Plato]]nis [[Aristoteles|Aristotelisque]], et [[Novum Testamentum]], Graece scripta sunt. [[Imperium Romanum Orientale|Imperio Byzantino]] florente, litterae Graecae iam colebantur. [[Litterae Neograecae|Scriptores praeterea Graeci aetatis praesentis]] quoque, ut [[Constantinus Cabaphes]], [[Nicolaus Cazantzaces]], [[Odysseus Elytes]], [[historia]]m litterarum linguaeque Graecarum pergunt.