Quantum redactiones paginae "Eucherius (episcopus Lugdunensis)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 9:
Cui tandem tanta per Galliam fuit fama ut cives ejus Lugdunenses priore episcopo mortuo eum eligerent et a Monte Luberone ubi tum solus in caverna viveret in urbem arcesserent. Archidiacono vero quem miserunt confringendus fuit murus quo cellæ aditus obstructus erat. Ut autem episcopus metropolitanus Lugdunensis concilio anno [[441]] [[Arausio|Arausione]] habito cum Hilario Arelatensi præsedit.
 
Etsi autem solitariam et durissimam vitam appetens, tamen cum multis ejus temporis egregiis et notis viris Gallicis commercium et consuetudinem junxit, compluresque epistulas quas scripsit etiamnunc legi possunt, e quibus memoranda est ''Epistula parænetica ad Valerianum cognatum de contemptu mundi et sæcularis philosophiæ''. De eo autem sunt quoque homiliæ episcopales servatæ ''Vita''que ''sancti Mauritii''. Cujus liberi omnes ardenter ab eo impulsi christianas vitas præstantissimas egerunt monasteriaque condiderunt, duoque filii Veranus et Salonius episcopi electi sunt.
 
[[Categoria:Archiepiscopi Lugdunenses]]