Quantum redactiones paginae "Eucherius (episcopus Lugdunensis)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 7:
Ibi complures annos habitaverunt, duoque Eucheri filii Veranus et Salonius litteris apud sanctos et eruditos viros ut [[Vincentius Lerinensis|Vincentium Lerinensem]] vel [[Salvianus|Salvianum]] studere potuerunt. Pater vero ipse documenta filiis e Sacris Scripturis trahens Verano librum qui ''Formulæ spiritalis intelligentiæ'' inscribitur, Salonio eum cui ''Instructiones'' est titulus dedicavit. Verumtamen tantum enisus est ut etiam a familiaribus disjunctus in mera solitudine viveret, ut solus primum in insulam propinquam, deinde in Luberonem montem, ubi ei erat prædium, migrare dicatur. Eremitas autem Ægyptios vehementer admirans de eis [[Ioannes Cassianus|Ioannem Cassianum]] percontatus est, qui ei aliquot ''Collationes'' suas ''De Scithico Eremo'' inscripsit, ipseque librum ''De laude eremi'' composuit.
 
Cui tandem tanta per Galliam fuit fama ut cives ejus Lugdunenses priore episcopo mortuo eum eligerent et a Monte Luberone ubi tum solus in caverna viveret in urbem arcesserent. Archidiacono vero quem miserunt confringendus fuit murus quo cellæ aditus obstructus erat. Ut autem episcopus metropolitanus Lugdunensis concilio anno [[441]] [[Arausio|Arausione]] habito cum Hilario Arelatensi præsedit.
 
Etsi autem solitariam et durissimam vitam appetens, tamen cum multis ejus temporis egregiis et notis viris Gallicis commercium et consuetudinem junxit, compluresque epistulas quas scripsit etiamnunc legi possunt, e quibus memoranda est ''Epistula parænetica ad Valerianum cognatum de contemptu mundi''. De eo autem sunt quoque homiliæ episcopales servatæ. Cujus liberi omnes ardenter ab eo impulsi christianas vitas præstantissimas egerunt monasteriaque condiderunt, duoque filii Veranus et Salonius episcopi electi sunt.
 
[[Categoria:Archiepiscopi Lugdunenses]]