Quantum redactiones paginae "Eucherius (episcopus Lugdunensis)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 6:
In litteris vero profanis penitus prima ætate apud optimos magistros eruditus deinde Gallam quamdam nobili genere natam uxorem duxit, quæ complures liberos ei peperit, e quibus duæ filiæ Consortia et Tullia atque duo filii Veranus et Salonius memorantur. Post annum autem [[410]] minus jam minusque vitæ sæcularis commoditates ac voluptates æstimare cœpit, perfectamque secundum Christi euangelium vitam agere ardentius in dies cupivit. Lugduno tandem [[Lerinus|Insulam Lerinum]] cum propinquis migrare constituit, ubi [[sanctus Honoratus]] non ita pridem religiosissimos homines coegerat ut conjuncte procul a sæculo absoluti christiani viverent.
 
Ibi complures annos habitaverunt, duoque Eucheri filii Veranus et Salonius litteris apud sanctos et eruditos viros ut [[Vincentius Lerinensis|Vincentium Lerinensem]] vel [[Salvianus|Salvianum]] studere potuerunt. Pater vero ipse documenta filiis e Sacris Scripturis trahens Verano librum qui ''Formulæ spiritalis intelligentiæ'' inscribitur, Salonio eum cui ''Instructiones'' est titulus dedicavit. Verumtamen tantum enisus est ut etiam a familiaribus disjunctus in mera solitudine viveret, ut solus primum in insulam propinquam, deinde in Luberonem montem migrare dicatur. Qui eremitas Ægyptios vehementer admirans de eis [[Joannes Cassianus|Joannem Cassianum]] percontatus est, qui ei aliquot ''Collationes'' suas ''de Scithico Eremo'''' inscripsit.
 
[[Categoria:Archiepiscopi Lugdunenses]]