Quantum redactiones paginae "Eucherius (episcopus Lugdunensis)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Statue de Saint Eucher à Beaumont-de-Pertuis photo par Paul MUNHOVEN.JPG|thumb|200 px|Eucherii statua in vico [[Beaumont-de-Pertuis]] ]]
'''Eucherius''' senator Romanus e primoribus urbis Gallicæ [[Lugdunum|Lugduni]] circa annum 370 videlicet natus anno 434, ut antiquis chronicis traditum, episcopus metropolitanus Lugdunensis consecratus est, interque annos 449 et 455 de vita decessit. Qui a christianis in sanctorum numero putatur dieque mortis suæ 19 novembris celebratur.
 
 
In litteris vero profanis penitus prima ætate apud optimos magistros eruditus deinde Gallam quamdam nobili genere natam uxorem duxit, quæ complures liberos ei peperit, e quibus duæ filiæ Consortia et Tullia atque duo filii Veranus et Salonius memorantur. Post annum autem 410 minus jam minusque vitæ sæcularis commoditates ac voluptates æstimare cœpit, perfectamque secundum Christi euangelium vitam agere ardentius in dies cupivit. Lugduno tandem [[Lerinus|Insulam Lerinum]] cum propinquis migrare constituit, ubi sanctus Honoratus non ita pridem religiosissimos homines coegerat ut conjuncte procul a sæculo absoluti christiani viverent.
'''Eucherius''' senator Romanus e primoribus urbis Gallicæ [[Lugdunum|Lugduni]] circa annum [[370]] videlicet natus anno [[434]], ut antiquis chronicis traditum, episcopus metropolitanus Lugdunensis consecratus est, interque annos [[449]] et [[455]] de vita decessit. Qui a christianis in sanctorum numero putatur dieque mortis suæ [[19 novembris]] celebratur.
 
In litteris vero profanis penitus prima ætate apud optimos magistros eruditus deinde Gallam quamdam nobili genere natam uxorem duxit, quæ complures liberos ei peperit, e quibus duæ filiæ Consortia et Tullia atque duo filii Veranus et Salonius memorantur. Post annum autem [[410]] minus jam minusque vitæ sæcularis commoditates ac voluptates æstimare cœpit, perfectamque secundum Christi euangelium vitam agere ardentius in dies cupivit. Lugduno tandem [[Lerinus|Insulam Lerinum]] cum propinquis migrare constituit, ubi [[sanctus Honoratus]] non ita pridem religiosissimos homines coegerat ut conjuncte procul a sæculo absoluti christiani viverent.
 
Ibi complures annos habitaverunt, duoque Eucheri filii Veranus et Salonius litteris apud sanctos et eruditos viros ut [[Vincentius Lerinensis|Vincentium Lerinensem]] vel [[Salvianus|Salvianum]] studere potuerunt. Pater vero ipse documenta filiis e Sacris Scripturis trahens Verano librum qui ''Formulæ spiritalis intelligentiæ'' inscribitur, Salonio eum cui ''Instructiones'' est titulus dedicavit. Verumtamen tantum enisus est ut etiam a familiaribus disjunctus in mera solitudine viveret, ut solus primum in insulam propinquam, deinde in Luberonem montem migrare dicatur.