Quantum redactiones paginae "Eucherius (episcopus Lugdunensis)" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Eucherius''' senator Romanus e primoribus urbis Gallicæ Lugduni circa annum 370 videlicet natus anno 434, ut antiquis chronicis traditum, episcopus ...'
 
No edit summary
Linea 2:
 
In litteris vero profanis penitus prima ætate apud optimos magistros eruditus deinde Gallam quamdam nobili genere natam uxorem duxit, quæ complures liberos ei peperit, e quibus duæ filiæ Consortia et Tullia atque duo filii Veranus et Salonius memorantur. Post annum autem 410 minus jam minusque vitæ sæcularis commoditates ac voluptates æstimare cœpit, perfectamque secundum Christi euangelium vitam agere ardentius in dies cupivit. Lugduno tandem [[Lerinus|Insulam Lerinum]] cum propinquis migrare constituit, ubi sanctus Honoratus non ita pridem religiosissimos homines coegerat ut conjuncte procul a sæculo absoluti christiani viverent.
 
Ibi complures annos habitaverunt, duoque Eucheri filii Veranus et Salonius litteris apud sanctos et eruditos viros ut [[Vincentius Lerinensis|Vincentium Lerinensem]] vel [[Salvianus|Salvianum]] studere potuerunt.