Content deleted Content added
Linea 33:
:::: Etiam in Vicipaedia Francogallica de BMII recte appellando [http://fr.wikipedia.org/wiki/Discussion:Seconde_Guerre_mondiale#Seconde_et_non_deuxi.C3.A8me_guerre_mondiale_.3F controversia] fuit, utrum rectius ''deuxième'' ('secunda') an ''seconde'' ('altera') dicatur. Ipse quoque certam differentiam moralem agnosco inter ''bellum secundum'' ('post primum et ante tertium') et ''bellum alterum'' (post primum nec umquam postea'). Quaestio est, num bellandi finem facere possimus bello cuique nomen prohibitorium ponendo. Nescio, fortasse dubito. Itaque mihi plus placet videre, quo adiectivo auctores antiqui usi sint. [[Publius Annius Florus|Florus]] quidem in ''Epitoma'' sua (1.29) ''bellum Illyricum secundum'' (tertium non fuit) commemorat. ¶ Cum apud te versor, quin etiam respondere coner quaestioni quam mihi posuisti in mea pagina disputationis. De ''interrete'' controversiam vidi quidem, sed colloquendi saevitià irretiri nolo, quippe qui non videar severam pro-contra sententiam habere. Quisquis primum verbum ''interrete'' finxerit, fortasse debuit rem melius animo suo ponderare. At nunc suam videtur vivere vitam istud vocabulum. Timeo ut revocari possit. Pars conventionis socialis factum est. Proh, conventiones sociales non semper rationales sunt. De non curando ... Certe hanc rem curant qui tecum collocuti sunt. De renominandis paginis suadeo ut cum aliis loquaris. Ego administrator non sum. Si essem, perperam omnia agerem. :-) [[Usor:Neander|Neander]] ([[Disputatio Usoris:Neander|disputatio]]) 23:52, 14 Augusti 2012 (UTC)
::::: Ita, quisquam paginas renominare potest, Artaynte -- sed non faciendum est nisi de re constet. Quod "bellum editoriale" de quo Andrew tibi loquebatur esset. [[Usor:Mattie|Mattie]] ([[Disputatio Usoris:Mattie|disputatio]]) 03:53, 15 Augusti 2012 (UTC)
Hahahahah xD Et ego omnia perperam agerem!! Neque nomen novum dabo etiamsi mihi quaestio est perliquida. Modo videor sat' stultus imposuisse argumenta illa cum ne quis quidem legeret seu respondéret. "Bellum editorale" quidem eis indixi (praesertim Anglice scribentibus) quod ut verum fatear non speraveram in antecessu (tam commotus sum!)... Sed mihi saltem semper docuerunt quod secundum sine tertio non esset dicendum (fortasse cum de re neque de homine agat dici possit), neque interrete aut internationalis et cetera multa (non ergo mea sponte haec mihi praeposui saltem monstranda). Illi qui hoc dixerunt longe lateque linguae peritiores sunt quam illi homines qui sibi in Vicipaedia "experti linguae" vocent et permulta ipsi scripserunt, non autem Anglice set Latine. Praeterea eidem viri iterum iterumque numerum praeditorum vera Latinitate scriptorum valde exiguum esse dictabant inter quos Theodoricus Sacré qui hodie mea sententia optimus omnium est et quidam alii perpauci. Exempli gratia [[Usor:Georgius|Georgius]] optime quidem scribit atque melius quam fere omnes hac in Vicipaedia. Sed videamus quidnam factum sit post unam mensem. Interdum linguam excerceam! [[Usor:Artaynte|Artaynte]] ([[Disputatio Usoris:Artaynte|disputatio]]) 05:30, 15 Augusti 2012 (UTC) Et Valahfridus Stroh optime quidem scribit!