Quantum redactiones paginae "Tapetum purpureum" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'Nostris temporibus '''tapetum purpureum vel colore rubro''' legato exterae nationis publice honoris habendi causa explicari solet, priusquam sive ex aeroplano degre...'
 
mNo edit summary
Linea 1:
Nostris temporibus '''tapetum purpureum vel colore rubro''' legato exterae nationis publice honoris habendi causa explicari solet, priusquam sive ex aeroplano degreditur sive comitante hospite vel aulam vel vestibulum permetitur, ut curiam intret.
 
Prima autem huius tapeti mentio fit in illa [[Aeschylus|Aeschyli]] tragoedia, quae ''Agamemnon'' inscribitur. [[Clytaemnestra]] per nuntium certior facta [[Agamemnon|Agamemnonem]] maritum e [[bellum Troianum|bello Troiano]] mox rediturum esse, regem digne accipiendum curat. Inter alia tapetum purpureum servos iubet evolvere, ut illi „via purpurata"<ref>v. 910 εὐθὺς γενέσθω πορφυρόστρωτος πόρος (''subito fiat purpurata via'')</ref> liceat ingrediriingredi. Tandem Agamemnon scenam intrat, verbis ambiguis salutatur, in domum abit. Quem Clytaemnestra sequitur, ut una cum [[Aegisthus|Aegistho]], quocum ei vetus stupri consuetudo erat, caedem iam diu praeparatam perpetret. Sed non nuntius, ut alias fieri solet, e domo exiens scenam irruit et, quae modo terribiliter gesta sunt, enuntiat, sed Aeschylus, ut sollers fuit poeta talium fabularum, Cassandram illam omnium calamitatum vatem fatalem inducit extra domum acuratissime describentem, quae intus geruntur.
 
Audita hac caede inaudita et Clytaemnestra sanguinolentis manibus ac vestimentis cum securi apparente quis tunc illud tapetum purpureum, quo Agamemnon in aedes deductus est, non - ut ita dicam - imaginem sentiat rivi e domo profluentis sanguinis?