Content deleted Content added
Linea 30:
:De ea re nescio. Apud nos de rebus linguisticis et classicis necnon oeconomicis scribit aliosque adiuvare solet, sicut in [[Disputatio Usoris:Neander|pagina disputationis]] videtur. <font face="Gill Sans">[[Usor:Andrew Dalby|Andrew]]<font color="green">[[Disputatio Usoris:Andrew Dalby| Dalby]]</font></font> 14:13, 13 Augusti 2012 (UTC)
:: Quisnam non gaudeat laudari a Fabullo, viro vere classico! Equidem eum et complures alios aliasque, pares inter pares, laudare possim, sed longinquum est singula nomina offerre. ¶ Mihi nihil est negotii cum Nuntiis Latinis, quamquam redactores satis bene novi. ¶ De Latinitate tua, Artaynte, Fabullo assentior, tanta enim velocitate sententias expeditas intellectuque faciles exarare videris. [[Usor:Neander|Neander]] ([[Disputatio Usoris:Neander|disputatio]]) 22:59, 13 Augusti 2012 (UTC)
::: Salvus sis et gratias propter bona verba. Attamen priscorum consciens mallo Latinitatem meam illo in gradu relinquere atque saltem nunc dissentire vobiscum ;). Num uterque vestrum etiam loquitur? [[Usor:Artaynte|Artaynte]] ([[Disputatio Usoris:Artaynte|disputatio]]) 11:46, 14 Augusti 2012 (UTC)