Quantum redactiones paginae "Disputatio:Cechia" differant

Content deleted Content added
Linea 178:
::Quod vero ad laudem eloquentiae tuae adtinet, valde ipse gaudeo tales apud nos esse et fore iurisperitos (item discipulus meus, qui Latine loquitur, nunc in eadem facultate studet atque tu), at hoc tantum doleo quod in rete omnium gentium vitam degere mavis; nam ego ipse hoc praefero ut coram loquar cum amicis amicitiasque veras, si fieri potest (interdum propter magnum locorum intervallum non licet), colam. Ergo si quando sententiam mutaveris, libenter tecum post reditum meum in patriam medio mense Decembri praesenti sermone colloquar. Itaque cum rediero scribam;). Interea cura ut quam optime valeas.
::Dedi ex Urbe a.d. VI Id. Nov. a. MMIX a mundo redempto --[[Usor:Georgius|Georgius A. Laminarius]] 23:32, 7 Novembris 2009 (UTC)
 
== Sufragium pro Bohemia! ==
 
Valde gaudeo quod omnes hac in pagina Latine scripserunt ac laudo illos splendidissimo sermone praeditos (Gabrielem et maxime Georgium).
Sufragiis (quod plane est omnino absurdum neque decet ad nomen Latinum inveniendum) vestris percipitis constitui sufragium meum Bohemiae dare. Id est: Georgio consentio. Gratias vobis. [[Usor:Artaynte|Artaynte]] ([[Disputatio Usoris:Artaynte|disputatio]]) 21:38, 13 Augusti 2012 (UTC)
Revertere ad "Cechia".