Quantum redactiones paginae "Amstelodamum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 29:
'''Amstelodamum''', sive '''Amstelodanum''', vel plerumque '''Amstelaedamum''' (Batavice: Amsterdam aut Mokum), est caput et maxima [[Nederlandia|Bataviae]] urbs in [[Hollandia Septentrionalis|Hollandia Septentrionali]] provincia iuxta [Amstel] fluminis ostium et lacum [IJ] sita. Nomine accepto a mole saeculo XIII in flumen Amstel acta, urbs iure circa annum 1300 appelata est et mox munitionibus alia atque alia appetendo loca tam crescebat ut [[Saeculum Aureum Batavicum|Saeculo Batavorum Aureo]] Amstelodamum totius orbis terrarum commercio inter maximas numeraretur. [[Saeculum 16|Saeculo XVI exeunte, urbs propter incolarum incrementum iterum iterumque munitionibus atque fossis aucta est eo consilio ut plures amplecti posset. Fossae illae omnes contextae Batavice notae sicut [[cingulum fossarum]] (Batavice: grachtengordel) pulcherrimae inter urbis amoenitates adhuc lustrari possunt ac inter [[UNESCO Mundi Hereditas|UNESCO patrimonia totius orbis terrarum]] numerantur. Alia lustranda praecipue musea sunt ut [[Museum Rei Publicae]], [[Museum Urbis]], [[Van Gogh pictoris Museum]], [[domus Annae Frank]] sed etiam partes urbis vetustiores. Sunt duae Amstelodami sitae studiorum universitates ([[Universitas Amstelodamensis]] atque [[Universitas Libera Amstelodamensis]]) et est urbs quae maximam inter omnes orbis terrarum urbes continet civitate hominum varietatem cum dimidia pars incolarum advenae sint.
 
Cal. Ianuarii 2012 secundum censum incolae 790.044 in urbe erant. Incolis suburbium autem inclusis circa 1.2 miliones continet. Una cum aliis urbibus finitimis dicitur "Amstelodami urbium coniunctio" quae 2.3 incolarum milliones amplectitur atque illa ipsa urbium coniunctio in maiore Batavarum urbium ut [[RoterdamumRoterodamum|Roterodami]], [[Haga|Hagae]] et [[Traiectum ad Rhenum|Ultraiecti]] coniunctione partem habet, quae coniunctio incolis in [[Europa]] sexta dicitur continens circa 7 miliones (Batavice: Randstad). Ipsa urbs divisa est in partes septem quae iterum inter se divisae sunt.
 
== Res visitandae ==