Quantum redactiones paginae "Demosthenes" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
'''Demosthenes''' (Graece: ''Δημοσθένης'', natus [[384 a.C.n.]], mortuus [[322 a.C.n.]]) fuit [[orator]] qui [[rex|regem]] [[Macedonia]]e infensissimum esse Graecorum hostem insigniter proclamavit. Demosthenes ad summam eloquentiam pervenerat pertinacissimo labore. Cum balbus esset, et voce exilis, et lateribus parum validus, haec omnia naturae impedimenta superavit diligentia atque industria. Coniectis in [[os]] calculis, magna voce versus multos pronuntiabat inambulans, et ardua loca celeri gradu scandens. Declamitans in maris littore, in quod se fluctus illidebant, consuescebat non expavescere fremitus concitatae multitudinis. In cella subterranea, tres [[mensis|menses]] egit, media parte capitis abrasa, ut prodire in publicum sine verecundia non posset : ibi inclusus continuam dabat operam voci et gestui. His exercitationibus perfecit ut nemo melius et planius eo loqueretur.
 
== Demosthenes hortatur Athenienses ad bellum gerendum contra regem Philippum Macedonum regem ==
Demosthenes, in contione, non destitit [[Athenae|Athenienses]] hortari vehementissimis orationibus ad tuendam armis libertatem contra [[Philippus II (Macedonum rex)|Philippi]] incoepta. Alii autem oratores aut Philippi partibus favebant, ut [[Aeschines]], aut servare pacem volebant, ut [[Phocio]]. Aeschines, infensissimus Demosthenis inimicorum, regis Macedoniae [[pecunia]] corruptus fuerat. Phocio, vir integritate vitae notissimus, munera Philippi repudiaverat, sed bellum reformidabat. Athenienses quoque pigebat pecuniam impendere ad [[miles|milites]] et remiges alendos. Ab avorum virtute degeneres, non, ut olim, reditus publicos effundebant in classem exercitusque, sed in dies festos apparatusque ludorum. [[Theatrum|Theatra]] et [[scena]]m frequentius quam castra visebant. Horum socordia elatus rex [[Macedonia]]e, qui iam antea ceperat [[Amphipolis|Amphipolim]], [[Potidea]]m et [[Olynthus|Olynthum]], invadit repente [[Attica]]m, et [[Elatea]] vi potitur. Tum demum eventu admoniti, Demosthenem cives sui vera praedixisse senserunt.