Content deleted Content added
Mattie (disputatio | conlationes)
Linea 22:
(1) De gradu L-2 tua in usoris pagina dissentio, cum potius L-3 meá sententiá tibi scribendum sit, nisi fallor. (2) Animadverti te errores similes bis fecisse: in pagina usoris scripsisti "scientiae augendi ... causa" et in quadam disputatione "ad illos ... deterrendum." Gerundia et gerundiva aliquantum difficiliora sunt: vel "scientia'''m''' augendi" vel "scientiae augend'''ae'''" dicere licet, et solummodo "ad illos ... deterrend'''os'''." De hac re [http://www.gutenberg.org/files/15665/15665-h/15665-h.htm#sect339 hic] legere potes, scilicet in praeceptis 339.1 et 339.2. Spero haec te adiuvatura, et si unquam me errores facientem vides, noli timere ne me certiorem tu quoque facias! Et ego annum duodevicesimum ago :) Vale. [[Usor:Mattie|Mattie]] ([[Disputatio Usoris:Mattie|disputatio]]) 17:29, 11 Augusti 2012 (UTC)
 
:Argh xD gratias, ita, erravi sat vehementer! Illud deterrendum autem gerundium est (ad deterrendum illos) ergo ut credo dicere licet nonne? [[Usor:Artaynte|Artaynte]] ([[Disputatio Usoris:Artaynte|disputatio]]) 18:03, 11 Augusti 2012 (UTC) Praeterea laetitia affector intellegens te eundem annum agere atque ego! Suntne quidam alii iuniores hac in Vicipaedia? Et noli nimis legere libros illos grammaticos! Est fere idem atque obsidione quodam insanorum (seniorum! :3) cinctus disputare de verbo illo interrete cum possis Picum legere aut ipse scribere x)...!! Ah, et de Latinitate haec modo agam: Mea sententia debuerim imponere -1 aut -0. Legistine de Latinitate illius Shakespeare? Ille quidem dixit Latinitatem suam esse "horrible" (Anglice), neque censeo meam Latinitatem eius ne longe quidem attingere posse. Idcirco fortasse scribere debuerim scientiam linguae meam non exstare! Attamen sat superbe mediam Latinitatem constitui scribere postquam me aliis auctoribus hic comparaveram pfff... The horror scilicet!!! Nihil eorum intellego!!! Ego Amstelodami natus sum, licetne scire unde venias? [[Usor:Artaynte|Artaynte]] ([[Disputatio Usoris:Artaynte|disputatio]]) 18:18, 11 Augusti 2012 (UTC)
::Non reor "ad deterrendum illos" rectum esse, quoniam praepositio (hic "ad") adest, ita ut gerundio obiectum esse non licet... ergo "ad illos deterrendos." Vide exemplum grammaticae, quam tibi ostendi: "ad pacem petendam venerunt," ubi "The Gerundive Construction ''must be used''." Recte dicis, scriptores legere melius est quam grammaticas, sed has parvas res, tamquam hanc Constructionem Gerundivam, facillime omittimus nisi de eis claras scimus leges sequendas! Re vera licet nonnulli multum errent, sunt etiam apud nos qui illustrissima Latinitate scribant. [[Vinnipega]]e habito, in [[Canada]] Occidente =] [[Usor:Mattie|Mattie]] ([[Disputatio Usoris:Mattie|disputatio]]) 19:38, 11 Augusti 2012 (UTC)