Quantum redactiones paginae "Lingua Sindarina" differant

m
fmt
No edit summary
m (fmt)
{{latinitas}}
'''Lingua Sindarin''' lingua Elbica est (vide [[linguae Elbicae]]). Una linguarum artificiosarum est, quas Professor J.R.R. [[Tolkien]] composuit, cum Terram Mediam (terram fictam) inveniret.
 
Quasi lingua viva eorum est, qui "Eldar/Elves" vocantur. Olim erat lingua eorum, qui "Teleri" vocantur, qui non in occidentem migravissent. Aevo tertio plures gentes (etiam nonnulli hominum gentes) lingua Sindarin utuntur. [[Lingua Quenya]] cognata est linguae Sindarin, sed lingua Sindarin non ab ea ducta est. Aliquae res grammaticae ad linguam, quae "Welsh" vocatur, referri possunt: e.g. verba non declinantur, sed praepositiones casus significant et numerus pluralis mutatione vocalium indicatur. Praeterea saepe mutationes primi sonus inveniuntur. Nonnulli textus a Tolkien lingua Sindarin scripti exstant. Praeclarum est illud carmen "O regina stellarum, incendens stellarum", quo dea Varda celebratur. In pellicula "[[Dominus anulorum]]" nonnulla verba a fabulae personis lingua Sindarin loquuntur. Ea verba a experto quodam e lingua Anglica in linguam Sindarin verta sunt.
 
 
==Nexus externi==
11 406

recensiones