Quantum redactiones paginae "Quintus Ennius" differant

m
.
m (robot Adding: lv:Kvints Ennijs)
m (.)
'''Quintus Ennius''', poeta, natus anno [[239 a.C.n.|a.Chr.n. CCXXXIX.]], mortuus anno [[169 a.C.n.|CLXIX]].
 
Q. Ennius poeta aequalis [[Plautus|Plauti]], sed minor natu, aliter atque ille in omni poesis genere versatus est. [[Rudiae|Rudiis]] [[Calabria|Calabra]] in civitate natus et ex ea [[Italia|Italiae]] parte ortus, cui cum [[Magna Graecia]] erat commercium, [[Graecia|Graece]], [[Osci|Osce]], [[lingua Latina|Latine]] scivitscrivit, ut tria se corda habere diceret. is [[Roma|Romam]] advectus a [[M. Porcius Cato maior|Catone maiore]] alterum post [[Naevius|Naevium]] [[carmen epicum]] de rebus gestis populi Romani composuit, quod ''[[Annales (Ennius)|Annales]]'' inscriptum est. narravit autem omnia ab initiis, quae fabulis antiquissimis memoriae tradita sunt, usque ad tempora sua Graecorum exemplo versu usus [[versus heroicus|heroico]], quo semel instituto in genere epico [[Saturnius numerus|Saturnium]] numerum penitus obliteravit. in fabulis faciendis [[comoedia]]s quidem non neglexit, sed propter [[tragoedia]]s et [[fabula praetextata|praetextatas]], quarum multa fragmenta extant, maxima laude affectus est. neque vero nugae eius ipsae admiratione indignae. [[satura]]e quidem inventor fuit, quam totam Romanam fuisse quis est qui nesciat?
 
==Nexus externi==
1 252

recensiones