Quantum redactiones paginae "Mayae" differant

10 octeti additi ,  8 years ago
Summarium vacuum
m (automaton addit: ko:마야인)
== Historia ==
 
Historia populi Maiae in tres partes dividitur: origines (anno 2000 a.Ch.n. ad annum 250 p.Ch.n), fastigium (anno 250 ad annum 950 p.Ch.n.) et ruinamdecadentiam (anno 950 ad annum 1500).
 
=== Origines ===
Populus Maia peperit quandam scripturam hierographicam, quam viri nostri temporis, rerum peritissimi, nondum potuerunt explicare. [[Calendarium|Annum trecentorum sexaginta quinque dierum]] composuerunt; summa cum peritia aedes, pyramides templaque funesta fabricaverunt. Verumtamen, licet astra diligentissime observarent, oppida optime ornarent, civium gradus religiose custodirent, non noverunt rotam, non usi sunt animantibus, quae vehicula traherent, non conflaverunt metalla. Intrumenta, quibus usi sunt, fuerunt lapidea tantum et lignea. Maiae non statuerunt domicilium imperii, sed quodque oppidum habuit suam administrationem; neque omnes eadem locuti sunt lingua. Haec forte est causa, cur scriptura eorum difficillima sit explicatu.
 
=== RuinaDecadentia ===
 
Circa annum 950, ob causas in praesentia omnino ignotas, cultus et humanitas populi Maiae subito corruit. Alius populus, qui dicitur Tolteca, quaedam vitae praecepta populi Maiae conatus est servare. Sex autem post saeculis, nautae Hispanici, constituendarum coloniarum causa, petierunt regionem Maiarum.
== Praesens rerum status ==
 
Populus, qui dicit se esse Maiae progeniem, in praesentia agriculturae studet. Plerique eorum sequuntur religionem catholicam, sed antiquos observant ritus. Praeter Hispanicam, utuntur lingua indigena eiusdem generis atque Maiae et TotonacaeHuastecae.
 
== Vide etiam ==
Usor anonymus