Quantum redactiones paginae "Castra carceralia" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 5:
'''Castra carceralia'''<ref>Cf. [http://www.geocities.com/Athens/Agora/8704/lexicum/lexc.html Blasius Amata Lexicon Recentioris Latinitatis:] ''campo di concentramento'' = "Campus captivis custodiendis"</ref> (neut. pl.), vel '''Campus Concentrationis'''<ref>David Morgan, ''Lexicon Latinum''. [http://www.culturaclasica.com/lingualatina/lexicon_latinum_morgan.pdf]</ref>, sunt [[carcer|castra ad captivos]] concludendos, qui nullius sceleris damnati aut accusati sunt, propter originem suam aut propter fidem suam aut quod aliter de re publica sentiunt quam penes quos summa potestas est.
 
Quae cum quasi ad iniuriae exemplum maximae [[saeculum 19|saeculo 19]] semel atque iterum in diversis mundi partibus instituta essent, tamen numquam generi humano maiorem incusserunt terrorem quam cum tempore [[Bellum Orbis Terrarum II|belli per totum orbem terrarum gesti alterius]] a [[Germania|Germanis]] per [[Europa]]m disponerentur, ut cum [[Zigani]], [[homophylophilia|homosexuales]], et [[inhabilitas|homines cum inhabilitatibus]] tum [[Iudaei]] illuc coacti labore debilitarentur et catervatim [[Shoa|extinguerentur]]. Quorum omnium notissima illa carceralia [[Auschwitz (castra carceralia)|Ausviciana]] sunt, in quibus ad decies centena milia hominum per cruciatus<ref>{{Castiglioni}} ab aliquo per cruciatus interfici, Italiane ''morire fra i supplizi per mano di uno'' </ref> esse necatos veri simile est.
 
Carceralibus similia castra Russice breviter [[Gulagia|GULAG]] appellata [[Iosephus Stalin|Iosepho Stalin]] auctore non tam ad homines interficiendos quam ad vires et labores eorum exhauriendos excogitata sunt, quamvis mediis [[saeculum 20|saeculi 20]] decenniis et in illis ingens captivorum multitudo mortem obierit.