Quantum redactiones paginae "Formula:Nuntii" differant

Content deleted Content added
Jondel (disputatio | conlationes)
Linea 4:
=== Eventa ===
 
*'''[[4 Iulii]]''' — particula boson [[Higgs]] (quae a physico britannico [[Petrus Higgs|Petro Higgs]] nomen invenunt) inventa sunt, theoria canonica eam maxime requirebat, quia sine ipsa particulae elementariae [[massa]]m non haberent.
*'''[[27 Iunii]]''' — [[Syria|Syriae]] praeses [[Baschar al-Assad|Bashar al-Assad]] declarat bellum civile in Syria esse, cum pugnae in [[Damascus|Damascum]] exundant.
*'''[[25 Iunii]]''' — [[Iulianus Assange|Iuliani Assange]] mater dicit filium suum, redactorem principem situs interretialis WikiLeaks nuntios elapsos divulgantis, favore publico sublevari, cum is asylum ab legatione [[Aequatoria|Aequatoriana]] [[Londinium|Londinii]] petit.
*'''[[23 Iunii]]''' — Domus institoria ''Algo Centre'' in [[Elliot Lake]] [[Ontarium|Ontarii]] in [[Canada]] meridionali ex parte concidit; duae feminae moriuntur.
*'''[[22 Iunii]]''' — [[Res Publica Popularis Sinarum]] petit, ut [[Philippinae]] se opinione publica de contentione de Caute Scarborough afficienda abstineant.
*'''[[20 Iunii]]''' — [[Civitates Foederatae Americae|Civitatum Foederatarum]] praeses [[Barack Obama]] privilegium exsecutivum erga litteras de operatione "Rapide et Furiose" invocat. Hanc intra operationem licebat propolis tela vendere sodalibus turbarum [[Mexicum|Mexicanarum]], quae materias obstupefacientes clam commerciantur; empotorum persecutio ita facilior esset.
*''' [[17 Iunii]] ''' — Parlamentum novae petitiones in [[Graecia]] clarum exitum habent
*'''[[15 Iunii]]''' — Regimen urbis Ānkāng [[Res Publica Popularis Sinarum|Sinarum]] occidentalium se excusat Féng Jiànméi, feminae viginti tres annos natae, quae graviditatis suae mense septimo abortum contra legem pati coacta est.
*'''[[14 Iunii]]''' — Praeses [[Argentina]] [[Christina Fernández de Kirchner]] coram Commissione Speciali [[Consociatio Nationum|Consociationis Nationum]] ad Colonias Liberandas de [[Falklandia]] loquitur.
*'''[[4 Iunii]]''' — Corpus operariorum graviter armatorum aream appulsoriam [[Aëroportus]] [[Tripolis (Libya)|Tripolitani]] Gentium occupavit, postulans remissionem ducis eorum qui incerta causa afuerat.
*'''[[3 Iunii]]''' — Adamantinum reginae [[Elizabeth II (regina Britanniarum)|Elizabethae]] iubilaeum eam sexaginta annos reginam celebratur.
*'''[[3 Iunii]]''' — [[Lagos]] in [[Nigeria]] propter [[Aeroplanum|aeroplani]] sinistrum casum circiter 150 homines necati sunt