Quantum redactiones paginae "Obolus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 2:
'''Obolus''' ([[Lingua Graeca antiqua|Graece]] {{Polytonic|ὀβολός}}) fuit nummus argenteus [[Graecia antiqua|Graecus]], sexta pars [[drachma|drachmae]]. Significatio principalis huius nominis Graeci est veru ({{Polytonic|ὀβελός}}), quo veteres pro pecunia utebantur. Sex verua erant instar manipuli (Graece {{Polytonic|δραχμή}}). Etiam nomen oboli pondus cum nummo congruens, quod in Euboea atque Attica 0.73 grammata valebat, significabat.
Postea etiam oboli ex [[Aes (mixtura)|aere]] et [[Aurum|auro]] signati sunt. A principio obolus inex omnibus nummis erat minimus, posteriore autem parte saeculi quinti a.C.n., fortasse propter inopiam [[Bellum Peloponnesiacum|bellis Peloponnesiacis]] effectam, nummulus aereus chalcus (Graece {{Polytonic|χαλκός}}), octava pars oboli, introductus est.
 
Iam ante annum 460 a.C.n. formale oboli pretium in titulis ad sacra Eleusina pertinentibus legitur.<ref>[[Inscriptiones Graecae|IG]] 1<sup>2</sup> 6,88; 95; 96, 97.</ref> In ''[[Ecclesiazusae|Ecclesiazusis]]'' [[Aristophanes|Aristophaneis]] ([[390 a.C.n.]]) chorus mulierum dicit conventicio ab uno obolo ad tres obolos aestimato numerum civium Atheniensium in ecclesiam convenientium valde auctum esse.<ref>Ar. ''Eccl.'' 300-302.</ref> Secundum scriptores antiquos obolus argenteus in os defuncti inserebatur, ut vectura Charoni portitori Stygis hoc modo soluta anima mortui ad domum [[Pluto (deus)|Plutoniam]] transportaretur. Huius usus mentio primum ab Aristophane facta est.<ref>Ar. ''[[Ranae (Aristophanes)|Ran.]]'' 140-141.</ref> Inventa archaeologorum nostrae aetatis, etiamsi usum obolorum in ritibus funebribus confirmant, imaginem rerum conditionis mutabiliorem nobis reddere videntur: interdum nullus nummus, interdum plures nummi cum defunctis sepulti sunt.<ref>Stevens (1991).</ref>