Quantum redactiones paginae "Reginaldus de Castellione" differant

m
Summarium vacuum
m
[[Fasciculus:ReynaldofChatillon&PatriarchofAntioch.jpg|thumb|upright=1.5|[[Amalricus (patriarcha Antiochensis)|Amalrici]] patriarchae supplicium iussu Reginaldi de Castellione impositum. ''[[Estoire de Eracles|Histoire de la guerre sainte]]'': [[Bibliotheca Nationalis Francica]] MS [[BNF Français 2628|Français 2628]] f. 218v]]
'''Reginaldus''' seu '''Rainaldus de Castellione''' (natus anno circiter 1125; die [[4 Iulii]] [[1187]] interfectus), origine incerto, Cruce signatus et [[Secunda expeditio sacra|secundae expeditionis sacrae]] particeps, nobilis regionum transmarinarum factus est. Princeps [[Antiochia]]e ab anno [[1153]] usque ad [[1160]] ob matrimonium [[Constantia Antiochiae|Constantiae]] fuit, postea annos quindecimsedecim captivus, deinde in [[regnum Hierosolymitanum|regno Hierosolymitano]] [[Regio ultra Iordanem|regionis ultra Iordanem]] dominus ob matrimonium [[Stephania de Miliaco|Stephaniae de Miliaco]]. Iuxta regem [[Guido de Leziniaco|Guidonem de Leziniaco]] in [[proelium ad cornua Hattin commissum|proelio ad cornua Hattin]] anno [[1187]] pugnavit; ibi a [[Saladinus|Saladino]] captus statim decollatus est.
 
== Vita ==
Reginaldum e [[Francia]] ortum, ab oppido quodam nomine "Castellio" (seu vulgo ''Châtillon'') appellato, satis constat. [[Carolus du Fresne, Dominus du Cange|Carolus Du Cange]] ''[[Châtillon-sur-Loire]]'' originem fuisse censuit,<ref>[[Carolus du Fresne, Dominus du Cange|Du Cange]] (1869) p. 191</ref> sed [[chronica (Ernoul)|chronica]] sub nomine Ernoul servata, saec. XIII ineunte composita, Reginaldum "fratrem comitis de Gien" esse adseverat: unde Gustavus Schlumberger filium esse natu alterum [[Galfridus III de Donciaco|Galfridi de Donciaco]] et patruum [[Herveus III de Donciaco|Hervei III]],<ref>Schlumberger (1898) pp. 2-3</ref> recentius autem Ioannes Richard Reginaldum filium alterum [[Hervei II de Donciaco|Hervei II de Donciaco]] et fratrem eiusdem Galfridi.<ref>Richard (1989)</ref> Secundum ambos fuerit dominus oppidi ''[[Châtillon-Coligny|Châtillon-sur-Loing]]'' (haud longe ab alio distanti); parentes dominium (non comitatum) de [[Gien]] tenuebant.
 
Cruce signatus in [[Secunda expeditio sacra|secunda expeditione sacra]] anno [[1148]] in [[Palaestina|Terram Sanctam]] advenit. Ibi remanebat et pro rege [[Balduinus III (rex Hierosolymitanus)|Balduino III]] militabat, seu sub titulo "militis quasi gregarii" sive "alti hominis et boni equitis",<ref>"MilesMiliti gregariusquasi gregario": [[Willelmus Tyrensis]], ''[[Historia rerum in partibus transmarinis gestarum]]'' 17.26. "''Haus hom et bons chevaliers''": [[Chronica (Ernoul)|Chronica Ernoul]]</ref> in manipulo iuxtaad principatum [[Antiochia]]e muniendum misso ob mortem anno 1149 in [[Proelium iuxta Nepam commissum|proelio iuxta Nepam]] obitam principis [[Raimundus Pictaviensis|Raimundi Pictaviensis]], principissae [[Constantia Antiochiae|Constantiae]] mariti. Vidua (aliis petentibus reiectis) anno 1153 Reginaldo nubere statuit, permissione regis Balduini, qui eo tempore [[Ascalon]]em [[Obsidio Ascalonis (1153)|obsidebat]], nacta. Reginaldus statim (ante mensem Maium 1153)<ref>Schlumberger (1898) p. 23</ref> maritus et princeps Antiochiae factus est. Mox e Constantia filiam [[Agnes de Castellione|Agnetem]] genuit.
 
== Familia ==