Quantum redactiones paginae "Reginaldus de Castellione" differant

m
Reginaldum e [[Francia]] ortum, ab oppido quodam nomine "Castellio" (seu vulgo ''Châtillon'') appellato, satis constat. [[Carolus du Fresne, Dominus du Cange|Carolus Du Cange]] ''[[Châtillon-sur-Loire]]'' originem fuisse censuit,<ref>[[Carolus du Fresne, Dominus du Cange|Du Cange]] (1869) p. 191</ref> sed [[chronica (Ernoul)|chronica]] sub nomine Ernoul servata, saec. XIII ineunte composita, Reginaldum "fratrem comitis de Gien" esse adseverat: unde Gustavus Schlumberger filium esse natu alterum [[Galfridus III de Donciaco|Galfridi de Donciaco]] et patruum [[Herveus III de Donciaco|Hervei III]],<ref>Schlumberger (1898) pp. 2-3</ref> recentius autem Ioannes Richard Reginaldum filium esse natu alterum [[Hervei II de Donciaco|Hervei II de Donciaco]] et fratrem Galfridi.<ref>Richard (1989)</ref> Secundum ambos fuerit dominus oppidi ''[[Châtillon-Coligny|Châtillon-sur-Loing]]'' (haud longe ab alio distanti).
 
Cruce signatus in [[Secunda expeditio sacra|secunda expeditione sacra]] anno [[1148]] in [[Palaestina|Terram Sanctam]] advenit. Ibi remansit et anno [[1153]] ad munitionem[[Obsidio Ascalonis (1153)|obsidionem]] [[Ascalon]]is [[regnum Hierosolymitanum|regni Hierosolymitani]] pugnavit: eo tempore pro rege [[Balduinus III (rex Hierosolymitanus)|Balduino III]] militabat, seu sub titulo "militis gregarii" sive "alti hominis et boni equitis",<ref>"Miles gregarius": [[Willelmus Tyrensis]], ''[[Historia rerum in partibus transmarinis gestarum]]''. "''Haus hom et bons chevaliers''": [[Chronica (Ernoul)|Chronica Ernoul]]</ref> in manipulo iuxta principatum [[Antiochia]]e misso ob mortem anno 1149 in proelio obitam [[Raimundus Pictaviensis|Raimundi Pictaviensis]], principissae [[Constantia Antiochiae|Constantiae]] mariti. Vidua anno 1153 Reginaldo nupsit, qui ita princeps Antiochiae factus est moxque filiam [[Agnes de Castellione|Agnetem]] genuit.
 
== Familia ==