Quantum redactiones paginae "Estoire de Eracles" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:BaldwinIV.jpg|thumb|[[Balduinus IV (rex Hierosolymitanus)|Balduinus]] puer (rex Balduinus IV futurus) cum contuberniis et tutore [[Willelmus Tyrensis|Willelmo Tyrensi]]]]
'''''L'estoire de Eracles empereur et la conqueste de la terre d'Outremer''''' est versio [[Lingua Francogallica|Francogallica]] operis ''[[Historia rerum in partibus transmarinis gestarum]]'', a [[Willelmus Tyrensis|Willelmo Tyrensi]] [[Latine]] scripti. Res gestas narrat regni [[Hierosolyma|Hierosolymitani]], principatus [[Antiochia]]e, Orientisque totius inter annos [[1097]] et [[1184]]. Huic versioni, saeculo XIII ineunte compositae, in multis libris manuscriptis continuatio additur: res enim annorum 1184-1232 e ''[[Chronica (Ernoul)|Chronicis]]'' Francogallicis, Ernoul et Bernardo thesaurario attributis, sumptae sunt et variis modis refectae. Exstat et alia continuatio quae usque ad annum 1261 extenditur.