Quantum redactiones paginae "Stella" differant

Content deleted Content added
Xqbot (disputatio | conlationes)
m r2.7.3) (automaton addit: uz:Yulduz
No edit summary
Linea 9:
|}
 
'''Stella''' (-ae, ''f'')<ref name=NSLO>Ebbe Vilborg, ''Norstedts svensk-latinska ordbok'', editio secunda, 2009.</ref> vel '''astrum''' (-i, ''n'')<ref name=NSLO /> vel '''sidus''' (-eris, ''n'')<ref name=NSLO /> in [[astronomia]]<ref>Sensu latiore olim [[planeta]] quoque ''stella errans'' aut ''astrum'' appellatus est.</ref> est [[sphaera]] [[gasium|gasii]] [[gravitas|gravitate]] retenta quae [[energia]]m [[fusio nuclearis|fusione nucleari]] generat. Sunt multa stellarum genera, quae [[color]]e, [[Magnitudo (Astronomia)|magnitudine]], [[Luminositas|candore]], [[temperatura]], [[densitas|densitate]], copia, spatiis temporis rationum nuclearium ceterisque inter se differunt. [[Sol]] stella est. (Vide ad rem etiam ''[[diagramma Hertzsprung-Russell]]''.) [[Gurges ater|Gurgites atri]], [[Stella neutronica|stellae neutronicae]], et [[Pumilio alba|pumiliones albae]] etiam in numero stellarum habentur, quamquam non iam energiam fusione nucleari generant.
 
Omni in caelo circiter sex milia stellarum oculis videri possunt, sed multo plures sunt. [[Via lactea]], [[galaxias]] noster, plus quam 300 000 000 000 stellarum continet. Ob distantias immensas earum cunctae stellae puncta lucis videntur. Solum [[Sol]] propior est quo eum orbem videre possimus.