Quantum redactiones paginae "Theoria" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Theoria''' (ex vocabulo Graeco θεωρία quod fere Latine "adspectus" significaret) in [[philosophia]] et [[scientia]] appellatur [[certitudo|certa]] ratio, quae [[experimentum|experimentis]] et [[observatio|obervationibus]] extensis vera esse demonstrata est.
==Genus rationis sensu latiore==
 
In philosophia et usu cotidiano, theoria solet dicere quamque rationem ubi de causis rerum speculatur, nihil nisi genus rationis quod theoreticum solet appellari et a ratione practica, historica, poeticaque distincta habetur. Exempli gratia in medicina:
Line 7 ⟶ 9:
*[[bellae artes|ratio poetica]] in recreatione seu depictione medici animi, practicae, vel eventus ex eius historia ad fines aesteticos seu contemplativos.
Haec genera rationis maxime connexa sunt. Nihilominus, inter se distincta sunt, quia potest alius morbi causam et naturam assequi sine cura quaesita, potest alius curam vel remedium assequi sine causa intellecta, potest alius horum conatuum historiam conquirere sine animo proprio ad morbos intellendos nec curandos, et potest alius opus poeticum creare ad ingenium medicum celebrandum ipse numquam curas nec theorias secutus.
 
==Sensus strictior rationis scientificae==
 
In scientia terminus ''theoria'' strictiore sensu habetur: solet dicere solam rationem theoreticam perfectam quae a [[hypothesis|hypothesi]] et [[coniectura]] distinguitur propter extensa experimenta et obervationes quae theoriam iam comprobant veram esse. Hypotheses et coniecturae species theoriae imperfectae habentur quia verae nondum demonstrantur. Theoria a [[theorema]]te, scilicit ex [[mathematica]], distinguitur, propterea quod theorema, sine ullo remedio ad experimenta nec practicam, omnino per methodos formales et logica ex propositionibus assumptis demonstratur.
 
Theoria hoc sensu non potest esseest sola [[lex naturalis]]; atqui theoria appellatursed ea ratio quae legem quandam postulat ad omnium rerum cuiusdam generis actus explicandos. Exempli gratia, [[gravitas (physica)|theoria Newtoniana gravitatis]] singulam [[lex naturalis|legem]] postulat quae explanat quomodo et quare res cadunt moventque cum in aërem proiectae sunt: verificatur per experimenta ubi res proiectae sunt in aerem et per extensas mensuras itinerum planetarum in caelo.
 
Nondum theoria quaedam publice acceptatur etsi omnes eius implicationes demonstrandae manent; hae implicationes, quae ex theoria non ex experimento derivantur, tunc ''praedictiones theoreticae'' solet dici.