Quantum redactiones paginae "Musica rock" differant

Content deleted Content added
m Alterum nomen addebam cum fonte.
mNo edit summary
Linea 8:
[[Fasciculus:Jimi Hendrix 1967.png|thumb||175px|[[Iacobus Hendrix]] in [[televisio]]ne [[Nederlandia|Nederlandense]] anno [[1967]] canit.]]
 
'''''Rock'''''<ref>{{fontes desiderati}}</ref> vel '''musica rockica'''<ref>{{fontes desiderati}}</ref> vel '''musica rock'''<ref>{{fontes desiderati}}</ref> vel '''musica rockiana'''<ref>Ebbe Vilborg, ''Norstedts svensk-latinska ordbok'', editio secunda, 2009.</ref> est genus cuiusdam modi [[musica]]e, in parte meridiana [[Civitates Foederatae Americae|Civitatum Foederatarum Americae]] circa annum [[1950]] exortum. "Rockistarum" prodromi sive "antesignani nigritae"{{dubsig}} fuerunt, inter quos [[Carolus Berry]] (''Chuck" Berry''), [[Ricardulus]] (''Little Richard''), [[Bo Diddley]], [[Fats Domino]]. Primaevum illud ''rock'' (quod voce ''rock 'n roll'' indicari solet) ex musica ''[[blues]]'', "nigritarum" propria, "eque"{{dubsig}} genere ''rhythm and blues'' vocato natum esse videtur. Cum autem ad "albicolores"{{dubsig}} musica ''rock'' transiisset, vim etiam [[musica rustica|musicae rusticanae]] (Anglice: ''country'') subiit. Ab his initiis, musica ''rock'' ad totum orbem terrarum mox propagata annis paucis ita crevit, ut alia omnia [[musica popularis|musicae popularis]] genera numero studioque auscultantium facile superaret.
 
Musica ''rock'' haud facile finitur. [[Vox|Voce]] canit [[unus]] vel plures; his succinere solent [[cithara electrica|citharae electricae]] [[cithara]]que "gravisona" ac [[tympanum]]; accedunt interdum [[saxophonum]], [[tuba recta]], [[tuba diductilis]], instrumenta alia. Modorum ictus vehementior percipitur, unde in auscultantium animis vix "coercibilis" tripudiandi libido nonnumquam excitatur.