Quantum redactiones paginae "Physica particularum elementarium" differant

Content deleted Content added
Linea 113:
|}
 
Quamquam alia particula boson [[Higgs]] (e physici britannici [[Petrus Higgs|Petro Higgs]] nomine) nondum inventa erat, theoria canonica eam maxime requirebat, quia sine ipsa particulae elementariae [[massa]]m non haberent. Nam mense Iulio [[2012]] haec particula inventa sunt. Ergo, firmiter [[Higgs]] esse creditur. In summa, theoria canonica suadet 61 particulas esse, ut facile videtur: 6 leptona, 6 antileptona, 18 = 6 x 3 quarca, 18 = 6 x 3 antiquarca (unumquodque quarcum 3 ''colores'' dissimiles habere potest, qui sunt: ''ruber'' (R), ''viridis'' (V), ''caeruleus'' (C)), 8 gluona, 3 bosona imbecillia, 1 photon, 1 boson Higgs.
 
Omnes particulae aut [[boson]] aut [[fermion]] sunt. Utrum ex [[turbo|turbine]] ([[lingua Anglica|Anglice]]: ''spin'') pendet: si particula habet turbinem [[numerus integrus|numero integro]] boson est, si turbo est numero semi-integro fermion est. Secundum theoriam canonicam, omnia quarcia leptonaque (turbo = 1/2) sunt fermiona, dum ceteri, et Higgs et particulae vis mediante, (turbo = 0) sunt bosona.