Quantum redactiones paginae "Atropatene (regio historica)" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Atropatene''' (etiam ''Media Atropatene'') fuit regnum liberum, quod imprimis in regione hodiernarum Iraniae provinciarum [[Ardabil (provincia ...'
(eadem)

Emendatio ex 10:12, 8 Iulii 2012

Atropatene (etiam Media Atropatene) fuit regnum liberum, quod imprimis in regione hodiernarum Iraniae provinciarum Ardabil, Adrabiganiae occidentalis et Adrabigania orientalis iacebat. Saepe praecursoria hodiernae civitatis Adrabiganiae habetur.

Origo

Regio Achaemenidis regnantibus ad Mediam pertinebat, maxima incolarum pars erant Medi, caput Ecbatana.

Regno Persico ab Alexandro III, rege Macedonum, everso tamen satrapes provinciae Achaemenidarum Mediae nomine Atropates, Persa nobilis, in officio permanebat, etsi antea copiis Medis praefuerat. Alexandro mortuo Media meridiana una cum Ecbatana ad imperium Seleucidarum venit, Mediam septentrionalem autem Atropates retinuit, qui regnum liberum ac domum regiam condidit. Ex auctore civitas Media Atropatene vocata est.

Natura loci

 
Atropatene, secundo primoque saeculo a.C.n.

Terra maxima ex parte montuosa, metallis carens, tamen climate mediterraneo agri culturae idonea, praeterea loci natura adeo munita, ut vix expugnari posset.

Caput Atropatenes fuit Gazaka (hodie Ganzak). Prope urbem arx Phraaspa sita erat, quam loco Takht-i Suleiman fuisse arbitrantur. Ambitus exactus nescitur, limes borealis a lacu Urmia in septentriones versus erat. Controversiae cum Armenia in occidentem sita ortae non esse videntur.

Atropatene Hellenismo efficaciter restitisse ac traditiones Persicas retinuisse videtur. Praeterea diu locus medius Zoroastrismi habebatur, quod autem his diebus varie disputatur.

Historia

 
Atropatene tempore Tigranis Magni

Imperio Alexandri dilapso Atropatene quiete libertate fruebatur, donec Antiochus III Magnus terram in clientelam subegit, qui status postea Parthis imperantibus permanebat. Tamen Atropatenae exercitus fortis erat, qui equitatu nitebatur.

Pompeius Darium regem Atropatenae vicit. Postea Marcus Antonius contra Parthos per Armeniam Atropatenamque profectus in Gazaka oppugnanda decidit.

Traditio

Pauca de Atropatene e fontibus antiquis nota sunt, pauca effossiones archaeologicae de regno in lucem produxerunt. Regnum apud Plutarchum, Ptolemaeum, Cassium Dioem, Appianum, Strabonem, Plinium maiorem et Polybium memoratur, non autem est opus, quod plura de Atropene narret.

Bibliographia

  • Fergus Millar (Ed.): Das Römische Reich und seine Nachbarn (Fischer Weltgeschichte 8). Francoforti 1966
  • Josef Wiesehöfer: Das antike Persien. Dusseldorpiae 2005.

Nexus externi

  • Ganzak (Anglice)
  • Nummi Darei
  • S. E. Kroll: Map 90. Media Atropatene. (1994) In: Richard J. A. Talbert (Ed.): Barrington Atlas of the Greek and Roman World: Map-by-map Directory. Princeton University Press, Princeton 2000.