Quantum redactiones paginae "Tiberius Claudius Caesar Britannicus" differant

Content deleted Content added
m r2.7.1) (automaton addit: no:Britannicus
+nexus
Linea 3:
'''Tiberius [[Gens Claudia|Claudius]] Caesar Britannicus''' (natus die [[12 Februarii]] [[41]]; mortuus [[11 Februarii]] [[55]]) fuit filius principis [[Claudius (imperator)|Claudii]] et tertiae eius uxoris, [[Messalina]]e. Heres imperii natu, est adhuc puer cum mater necata est supplicio. Patre ducente quater [[Agrippina minor|Agrippinam iuniorem]], obumbratus est filio huius, [[Nero (imperator)|Nerone]]. Patre necato secundum quosdam auctores, supervixit solum spatio quadrimestri. Tradunt eum iussu Neronis veneno occisum esse.
 
[[Cornelius Tacitus|Tacitus]] tradit eius mortem in epulis accidere, aliquem ei tulisse potum calidiorem (gustatum a servo); ut frigeret, aquam latam esse (intactam et veneno mixtam); eum bibuisse paucas guttas et cecidisse. Rapidissime inhumatus est in [[Mausoleum|mausoleo]] [[Augustus|Augusti]]. Exsequiae promptae argumentum Taciti sunt probans Neronem scelus abscondere cupiisse. Agnoscendum saltem obitum Britannici opportunum fuisse ad Neronis " cursum honorum ".
 
Historicus hodiernus Antonius Barrett fert originem mortis Britannici esse [[morbus comitialis|morbum comitialem]].