Quantum redactiones paginae "Vivarium Novum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
m Reverti recensiones ab usore 88.162.168.218 (Disputatio | conlationes) ad emendationem proximam ab Donatello
Linea 4:
-->'''Vivarium Novum''' sive '''Accademia Vivarium Novum''' est [[academia]] [[Montella|Montellae]], in [[Italia]]e meridianae [[oppidum|oppido]], condita, quae anno [[2009]] [[Roma|Romam]] migravit; cuius sodales id praesertim student ut [[litterae|litteras]] promoveant atque [[puer]]is iuvenibusque educandis operam dent.
 
Huius autem academiae praeses, [zerf[Aloisius Miraglia]], propter merita verborumque similitudinem [[Lingua Latina|Latine]] agnominatus "Mirabilis" ([[Lingua Graeca|Graece]] autem ''ὁ Θαυμαστός''), est [[scientia]]e didascalicae cultorum ad Latinam Graecamque linguas spectantis facile princeps, qui opera eruditissima conscripsit. Verum autem esse dicitur (et est) columen academiae [[Michael Angelus Costagliola]] Prochytanus. Inter ceteros sodales vel magistros memorandi sunt [[Thomas Franciscus Bórri]] (Latine ''Burrus,'' Graece ''Πύρρος''), qui [[glottologia]]e est studiosissimus, [[Robertus Carfagni]] (Latine ''Carfaneus''), [[Seneca]]e cultor eximius, [[Arturus Tabaku]] Albanus, qui in litteras Latinas quae in [[Albania]] floruerunt incumbit et scholas de [[Lingua Italiana|linguae Italicae]] elementis recitat, [[Alexander Barbone]] (Latine ''Barbo''), Graecorum linguae atque [[philosophia]]e apprime peritus, restfe'rtcvert[[Patricius Owens|Patricius Oenus]] ([[Anglice]] ''Patrick Owens''), qui lectiones [[litterae Christianae|litterarum Christianarum]] praebet, atque [[Georgius Čepelák]] (Latine ''Laminarius''), Latinus scriptor elegantissimus. Inter eos qui olim sive operam dederunt sive docuerunt notatu digni sunt [[Helgus Nikitinski]], [[Russia|Russus]] [[Moscua|Moscuensis]] et scriptor Neolatinus summus, [[Villelmus du Cassé]] Anglo-Gallus, [[Antonius Haaker]] (sive Latine ''Acer''), Gallus Alsata, qui elegantissime Latine loquitur et scribit, et in academia doctor est stili Latini atque Graecitatis elementorum.
 
== Vide etiam ==