Quantum redactiones paginae "Eurydice" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 6:
== Mythologia Graeca ==
Nomen ''Eurydices'' divinum redolet, nam 'late iudicantem' significat, quod deae inferorum aptum esse videtur. Itaque vix multum abest, quin epitheton [[Persephone]]s habeatur. Ac tamen haec opinio neque litteris nec monumentis comprobari potest, nec nomen Eurydices apud antiquissimis scriptoribus Graecis invenitur. De Orphei autem descensu ad inferos notitia apud scriptores antiquos erat, sed, quo consilio hoc iter fecerit, parum liquet.
* [[Euripides]] in ''[[Alcestis ((Euripides)|Alcesti]]'' Orpheum strictim commemorat.<ref>Eur. ''Alcestis'' 357-360 {{polytonic|εἰ δ᾽ Ὀρφέως μοι γλῶσσα καὶ μέλος παρῆν, / ὥστ᾽ ἢ κόρην Δήμητρος ἢ κείνης πόσιν / ὕμνοισι κηλήσαντά σ᾽ ἐξ Ἅιδου λαβεῖν, / κατῆλθον ἄν}} ('si Orphei mihi lingua et cantus adesset, ut aut Demetris filia aut marito carmine fascinato te ex inferis capere possem, descenderem').</ref>
* [[Isocrates]] Orpheum ex inferis mortuos reducere dicit.<ref>Isocrates, ''Busiris'' 11.8.</ref>
* Ex [[Plato]]ne cognovimus Orpheum ad inferos descendisse mulierem reducturum, sed nomen non comperimus.<ref>Pl. ''[[Convivium (Plato)|Symposium]]'' 179d {{polytonic|᾿Ορφέα δὲ τὸν Οἰάγρου ἀτελῆ ἀπέπεμψαν ἐξ ῞Αιδου, φάσμα δείξαντες τῆς γυναικὸς ἐφ᾿ ἣν ἧκεν, αὐτὴν δὲ οὐ δόντες}} ('Orpheum Oeagri filium infectis rebus ex inferis remiserunt, postquam simulacrum mulieris cuius causa venerat monstraverunt ipsamque non dederunt').</ref>