Quantum redactiones paginae "Ars futurorum praenoscendorum" differant

Content deleted Content added
Robbot (disputatio | conlationes)
m robot Modifying: nl:Voorspelling (wetenschap)
nexus
Linea 17:
(11) Aperiunt tunc quoque ventura cum aestuant hominum corda sed locuntur divina. [[Sol]] enim, ut aiunt [[physicus|physici]], mens mundi, nostras mentes ex sese velut scintillas diffunditans cum eas incenderit vehementius, futuri conscias reddit. Unde [[Sibylla]]e crebro se dicunt ardere torrente vi magna flammarum. multa significant super his crepitus vocum et occurrentia signa, tonitrua quin etiam et fulgura et fulmina itidemque siderum sulci.
 
(12) Somniorum autem rata fides et indubitabilis foret, ni ratiocinantes coniectura fallerentur. Interdumque, ut [[Aristoteles]] adfirmat, tum fixa sunt et stabilia, cum animantis altius quiescentis ocularis [[pupilla]] neutrubi inclinata rectissime cernit.
 
(13) Et quia vanities aliquotiens plebeia strepit, haec inperite mussando, si esset praesentiendi notitia quaedam, cur ille se casurum in [[bellum|bello]] vel alius hoc se passurum ignoravit aut illud, sufficiet dici, quod et grammaticus locutus interdum est [[barbarus|barbare]], et absurde cecinit [[musicus]], et ignoravit remedium [[medicus]]: at non ideo nec [[grammatica]] nec [[musica]] nec [[medicina]] subsistit.