Quantum redactiones paginae "Despotatus Epiri" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 10:
 
=== Origo et confirmatio ===
Despotatus Epiri a [[Michael I Comnenus Ducas|Michaele Angelo Comneno Duca]], filio spurio [[Sebastocrator|Sebastocratoris]] [[Ioannes Ducas (Sebastocrator)Ioannis Angeli Comneni]], conditus est. Per aviam Theodoram Comnenam stirps fuit imperatoris [[Alexius I|Alexii I]] et consobrinus imperatorum [[Isaac II]] et [[Alexius III|Alexii III]] tunc regnantium. [[Constantinopolis|Constantinopoli]] versatus est, cum socii quartae expeditionis sacrae aetate anni [[1203]] urbem imperialem attigerunt.
 
Mense Aprili anni [[1204]] urbe capta cruciferi Imperium Romanum distribuere coeperunt. [[Venetiae|Venetiani]] etiam litus Epiroticum cum [[Insulae Ioniae|insulis Ioniis]] sibi vindicaverunt. Michael se comitatui [[Bonifacius (rex Thessalonicae)|Bonifacii Montisferrati]] applicuit, ubi idem profectus est, ut terras in Graecia septentrionali sitas occuparet. In [[Thessalia]] autem Michael a Bonifacio discessit et [[Arta]]m, quae adhuc sub dicione gubernatoris byzantini Senacherim erat, abiit illi contra Latinos adiuturus.