Quantum redactiones paginae "Nomen substantivum" differant

Content deleted Content added
m r2.7.1) (automaton addit: ky:Зат aтооч
Xqbot (disputatio | conlationes)
m r2.7.3) (automaton addit: stq:Haudwoud; mutationes minores
Linea 13:
''Appellativa'' nomina inde vocantur, quia communia sunt et in multorum significatione consistunt. Haec in viginti octo species dividuntur,<!--a quibus?--> ex quibus corporalia dicta, quia vel videntur vel tanguntur, ut ''caelum'' et ''terra.'' Incorporalia, quia carent corpus; unde nec videri nec tangi possunt, ut ''veritas'' et ''iustitia.'' Generalia, quia multarum rerum sunt, ut ''animal.'' Nam et homo et [[equus]] et [[avis]] animal sunt; specialia, quia partem demonstrant, ut ''homo.'' Species enim animalium homo. Principalia, quia primam positionem habent, nec aliunde nascuntur, ut ''mons'' et 'fons.'' Derivativa{{dubsig}} eo, quod ex alio nomine deducantur, ut a monte ''montanus.'' Diminutiva, quia minuunt sensum, ut ''Graeculus'' et ''scholasticulus.'' Sono diminutiva, quia sic sonant sicut diminutiva, sed intellectu principalia sunt, ut ''tabula'' et ''fabula.''
 
Tota [[Lingua Graeca|Graeca]], quia ex toto Graece declinantur, ut ''Callisto.'' Sic enim et Graecus et Latinus dicit. Tota [[Lingua Latina|Latina]], quia ex toto in Latinum vertuntur. Graecus dicit «Odysseus,» Latinus «Ulixes.» Media dicta quia ex parte Graeca sunt, ex parte Latina. Eadem et notha, quia corrumpunt ultimas syllabas manentibus prioribus, ut apud Graecos ''Alexandros, Menandros''&thinsp;; apud nos ''Alexander, Menander.'' Dicta autem notha, quemadmodum nothus dicitur quisquis de dispari genere nascitur. [[Synonyma]], hoc est plurinomia, eo quod sit in pluribus nominibus significatio una, ut ''terra, humus, tellus.'' Idem enim sunt omnia. [[Homonyma]], hoc est uninomia, eo quod sit in uno nomine significatio plurima, ut ''tumulus,'' nunc mons brevis, nunc tumens tellus, nunc sepulchrum. Est enim in uno nomine significatio diversa. Relativa dicta eo, quod ad aliam referantur personam, ut ''magister, dominus, pater.'' Illa autem quae dicuntur ad aliquid qualiter se habentia, a contraria significatione dicta sunt, ut ''dexter.'' Dici enim dexter non potest, nisi sinister fuerit.
 
Porro qualitatis nomina ex eo dicta, quia per ea qualis quisque sit ostenditur, ut ''sapiens, formosus, dives.'' Quantitatis, quia a mensura trahantur, ut ''longus, brevis.'' Patronymica dicuntur eo, quod trahuntur a patribus, ut ''Tydides'' Tydei filius, ''Aeneius'' Aeneae filius, quamvis et a matribus et a maioribus ducantur. Ctetica, id est possessiva, a possessione, ut ''Evandrius ensis.'' Epitheta, quae Latine adiectiva vel superposita appellantur, eo quod ad inplendam sui significationem nominibus adiciantur, ut ''magnus, doctus.'' Adicis ea personis, ut ''magnus philosophus, doctus homo,'' et plenus est sensus. Actualia ab actu descendunt, ut ''dux, rex, cursor, nutrix, orator.'' Gentis a gente veniunt, ut ''Graecus, Romanus.'' Patriae a patria descendunt, ut ''Atheniensis, Thebanus.'' Loci a loco, ut ''suburbanus.'' Verbialia{{dubsig}} dicuntur, quia de verbo nascuntur, ut ''lector.'' Participalia, quae sic sonant sicut participia, ut ''legens.'' Verbis similia, a verbi similitudine dicta, ut ''contemplator.'' Nam et verbum est imperativi modi, futuri temporis, et nomen, quia conparationem recipit. Haec omnes species a nominum appellatione descendunt.
 
<!--Sed res sequentes non sunt nomina substantiva-->Secunda pars nominis comparatio. Comparatio dicta quia ex alterius conparatione alterum praefert. Cuius gradus tres sunt: positivus, conparativus, et superlativus. Positivus dictus quia primus ponitur in conparationis gradu, ut ''doctus.'' Conparativus ab eo, quod conparatus positivo praefertur illi, ut ''doctior''&thinsp;; plus enim novit quam doctus. [[Superlativus]] eo, quod conparativo superferatur, ut ''doctissimus''&thinsp;; plus enim scit quam doctior.<!--The next two section should be reduced or cut too.-->
 
== Genus ==
Genera dicta sunt<!--a quibus? by whom?--> quae generent, ut [[masculinum]] et [[femininum]]. Cetera nomina non sunt genera, sed hoc nominum ratio et auctoritas voluit. [[Neutrum]] dictum quia nec hoc est nec illud, id est nec masculinum nec femininum. Commune dictum quia duobus generibus nomen unum communicat, ut ''hic'' et ''haec canis.'' Cui contrarium est epicoenon, quia utrumque sexum sub uno genere enuntiat, ut ''hic piscis.'' Est enim incerti sexus, quod nec natura nec oculis discernitur, sed sensus tantum peritia. Omne genus dictum, quia cunctis generibus servit: masculino et feminino, et neutro et communi et omni. [[Numerus grammaticus|Numerus]] vocatus quia per eum vel singularia vel pluralia nomina ostenduntur. Figura, quia vel simplicia vel conposita sunt.
 
== Casus ==
Casus de ''cadendo'' deducitur; per eos enim inflexa nomina variantur et cadunt. [[Nominativus]] casus dictus quia per eum aliquid nominamus, ut ''hic magister.'' [[Genetivus]], quia per eum genus cuiuscumque quaerimus, ut ''huius magistri filius,'' vel quod rem significamus, ut ''huius magistri liber.'' [[Dativus]], quia per eum nos dare alicui aliquid demonstramus,<!--Qui sumus?--> ut ''da huic magistro.'' [[Accusativus]], quia per eum aliquem accusamus, ut ''accuso hunc magistrum.'' [[Vocativus]], quia per eum aliquem vocamus, ut ''o magister.'' [[Ablativus]], quia per eum nos auferre aliquid cuiquam significamus, ut ''aufer a magistro.'' Hexaptota nomina dicta eo, quod per sex casus varietates habent, ut est ''unus.'' Pentaptota, quod tantum in quinque casibus variantur, ut ''doctus.'' Tetraptota, quod tantum in quattuor casibus declinentur, ut ''lateris.'' Triptota, quod tantum in tribus, ut ''templum.'' Diptota, quod tantum in duobus, ut ''Iuppiter.'' Monoptota, quod uno tantum casu utuntur, ut ''frugi.''
 
== Vide etiam ==
* [[Ars grammatica]]
* [[Linguistica]]
 
== Bibliographia ==
*Laycock, Henry. [[2005]]. "Mass nouns, Count nouns and Non-count nouns." Adumbratio in ''Encyclopedia of Language and Linguistics.'' Oxoniae: Elsevier (pdf).
* Loos, Eugene E., et al. [[2003]]. [http://www.sil.org/linguistics/GlossaryOfLinguisticTerms/WhatIsANoun.htm ''Glossary of linguistic terms: What is a noun?''] Definitio apud situm www.sil.org.
Linea 122:
[[sr:Именице]]
[[ss:Libito]]
[[stq:Haudwoud]]
[[sv:Substantiv]]
[[sw:Nomino]]