Quantum redactiones paginae "Minos" differant

Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m r2.6.4) (automaton mutat: sk:Minós
Paginam vacuavit
Linea 1:
[[Fasciculus:Michelangelo-minos2.jpg|thumb|Minos. [[Michael Angelus Bonarotius|Michel Angelus]] pinxit. [[Aedicula Sixtina]], [[Roma]]e [[1536]]-[[1541]]]]
 
'''Minos''' in [[mythologia]] [[Graecia|Graeca]] fuit filius [[Iuppiter (deus)|Iovis]] [[Europa (mythologia)|Europaeque]], quem raptum Iuppiter in taurum mutatum ad [[Creta]]m adduxit. Qui, cum speraret se regem factum iri, [[Neptunus|Neptunum]] oravit ut taurum sibi daret, quem deo sacrificaret. Taurus autem tam pulcher erat ut Minos rex factus eum sacrificare nollet. Propterea Neptunus iratus Minoem punire constituit. Effecit igitur ut [[Pasiphae (mythologia)|Pasiphae]], uxor regis, hunc taurum amaret. Quae non modo se [[Daedalus|Daedalo]] auxiliante cum tauro iunxit sed etiam monstrum, quod et semivir erat semitaurus, peperit. Sed Minos minotaurum sibi dedecoris habens Daedalum [[labyrinthus|labyrinthum]] aedificare, in quo monstrum contineretur, iussit.
 
== Minos et Theseus ==
Minos [[Athenae|Athenienses]] victos coegit ut quotannis septem adulescentes et septem virgines sibi mitterent, quos minotauro sacrificaret. Olim autem [[Theseus]] se hostiam profitebatur. Quem, cum igitur in Cretam advenisset, [[Ariadne]], Minois filia virgo pulcherrima, statim amabat. Quae promisit se, si se Athenas reductam in matrimonium ducere vellet, ei monstraturam esse qua ratione minotaurum vincere posset. Deinde minotauro auxilio Ariadnes Daedalique interfecto [[Theseus]] cum ea navem solvit, quam tamen postea in [[Naxus|Naxo]] reliquit.
 
== Mors Minois ==
Minos, Daedalo maxime iratus, in labryntho eum inclusit, unde cum [[Icarus|Icaro]] filio suo pennis, quas sollerter fabricaverat, volando effugit. Non autem constat quomodo Minos mortuus sit. Sed tradunt eum, antequam Daedalum interficere possit, quem in aula Cocali regis invenerit, ipsum a filiabus regis in balineo aquae ferventis necatum esse. Deinde Minos post mortem iudex inferorum in Tartaro factus est, ubi suffragium ultimum fert.
 
== Nexus externus ==
 
{{Communia|Category:Minos|Minossem}}
 
[[Categoria:Mythologia Graeca]]
[[Categoria:Progenies Iovis]]
 
[[ar:مينوس]]
[[ast:Minos]]
[[az:Minos]]
[[be:Мінас]]
[[be-x-old:Мінас]]
[[bg:Минос]]
[[bn:মিনস]]
[[br:Minos]]
[[bs:Minos]]
[[ca:Minos]]
[[cs:Mínós]]
[[cy:Minos]]
[[da:Minos]]
[[de:Minos]]
[[el:Μίνωας]]
[[en:Minos]]
[[eo:Minoo]]
[[es:Minos]]
[[eu:Minos]]
[[fa:مینوس]]
[[fi:Minos]]
[[fr:Minos]]
[[gl:Minos]]
[[he:מינוס (מיתולוגיה)]]
[[hr:Minos]]
[[hu:Minósz]]
[[hy:Մինոս]]
[[id:Minos]]
[[it:Minosse]]
[[ja:ミーノース]]
[[ko:미노스]]
[[lb:Minos]]
[[lt:Minas (graikų mitologija)]]
[[nl:Minos]]
[[no:Minos]]
[[pl:Minos (syn Zeusa)]]
[[pt:Minos]]
[[ro:Minos]]
[[ru:Минос]]
[[sh:Minos]]
[[simple:Minos]]
[[sk:Minós]]
[[sl:Minos]]
[[sq:Minosi]]
[[sr:Миној]]
[[sv:Minos]]
[[tr:Minos]]
[[uk:Мінос]]
[[vi:Minos]]
[[zh:米诺斯]]