Quantum redactiones paginae "Willelmus Tyrensis" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 5:
== Educatio et eruditio ==
 
Circa annum 1130 [[HierosolimaHierosolyma|Hierosolymis]]e natus est parentibus burgensibus [[Francogallia|Francogallicis]] aut [[Italia|Italicis]] qui ad [[Regnum HierosolimitanumHierosolymitanum]] post [[Prima Cruciata|primam expeditionem sacram]] migraverant, quibus etiam alter filius, Radulphus, mercator in Regno erat. Puer Willelmus Hierosolimae educatus est, praecipue latine sed fortasse graece ac arabice, et fieri potest ut unus ex eius condiscipulis futurus rex [[Balduinus III (rex HierosolymaeHierosolymitanus)|Balduinus III]] esset. Adulescens autem anno [[1146]] ad [[Europa]]m transfretavit ut decem annos [[artes liberales]] sequens Bernardum Britonem, Petrum Helie, Ivonem Carnotensem, Albericum de Monte, Robertum de Meleuduno, Mainerum, Robertum Amiclatem, et Adam de Parvo Ponte, [[theologia]]m sequens [[Petrus Lombardus|Petrum Lombardum]] et Mauricium de Sully, auctores antiquos sequens Ylarium Aurelianensem, et [[mathematica]]m, "maxime [[Euclides|Euclidem]]", sequens Willelmum Suessionensem, in [[Universitas Parisiensis|universitate Parisiensi]] et schola [[Aurelianum|Aurelianensi]], et postea [[ius canonicum]] sex annos in universitate [[Bononia|Bononiensi]] sequens Hugolinum de Porta Ravennate, Bulgarum, Martinum, et Iacobum studeret.
 
== Vita civilis et ecclesiastica ==
 
Hierosolimam anno [[1165]] regressus, canonicus basilicae [[Acco]]nensis et iam archidiaconus ecclesiae [[Tyrus|Tyrensis]] factus est, et anno [[1167]] rex [[Amalricus I (rex HierosolymaeHierosolymitanum)|Amalricus]] eum legatum misit ad [[Imperatores Constantinopolitani|imperatorem Constantinopolitanum]] [[Manuel I Comnenus|Manuel I]], ut pactum cum imperatore contra [[Aegyptus|Aegyptum]] foederaret. Anno [[1169]] [[Roma]]m peregrinatus est, ut coram [[Papa]] rationem criminis ignoti redderet intenti ab Frederico, archiepiscopo Tyrensi, qui, putatum est, maiori Willelmi quaestui per Amalrici amicitiam adepto inviderit.
 
Anno [[1170]], Roma regressus, tutelam nanctus est Amalrici filii [[Balduinus IV (rex HierosolymaeHierosolymitanus)|Balduini IV]], quem Willelmus ipse [[Lepra|leprosum]] invenit. Simul Willelmus, Amalrico patrone, historiam regni scribere coepit. Balduino patri succedente anno [[1174]], Willelmus [[cancellarius]] regni et archidiaconus [[Nazara|Nazarensis]] ab Raimundo III comite Tripolitano, vicario Balduini, delegatus est, et anno postero archidiaconus pallium archiepiscopatus Tyrensis assumpsit. Anno [[1177]], cum Patriarcha Hierosolimitanus aegrotaret, Willelmus archiepiscopus Willelmo, marchione de Monte Ferrato iuniore, cognominato Longa Spata, et viro sororis Balduinus IV, parentavit. Anno [[1179]] legatus ecclesiae Hierosolimitanae, una cum Eraclio archiepiscopo [[Caesarea Maritima|Caesariensi]], Ioscio episcopo [[Acco]]nensi, episcopis [[Sebastea|Sebasteno]] ac [[Bethleem]]ito ac Tripolitano, et abbate [[Mons Syon|Montis Syon]] in [[Tertium Concilium Lateranum|Tertio Concilio Laterano]] interfuit, [[Alexander III|Papae Alexandro III]] autem expeditionem sacram novam opus esse non persuadere potuerunt. Alexander tamen Willelmum legatum ex parte sua ad Imperatorem Manuel misit.
 
Cum Willelmus, anno [[1180]] Hierosolimam regressus, patriarchatum Hierosolimitanum petiverit, absens curia regis in partes duas fissa erat, Raimundus III comes Tripolitanus enim et Boamundus III princeps [[Antiochia|Antiochenus]] sororem Balduini, viduam Sibyllam, dare in matrimonium Balduino de Ibelin, socio partis suae, voluerant. Agnes autem et filius suus rex Balduinus IV eos frustrati sunt faciendo Sibyllam Guidoni de [[Luzinianum|Liziniaco]], advenae [[Pictavium|Pictaviensi]] et Amalrici de Liziniaco fratri, nubere. Ob affinitatem igitur Willelmi Raimundo, iam invidiam reginae Agnetis de Courtenay patienti, Tyrensis petitionem perdidit, et [[Heraclius (archiepiscopuspatriarcha Hierosolymitanus)|Eraclius]] archiepiscopus [[Caesarea Palaestinae|Caesariensis]], reginae Agnetae dilectus ac, ut fama fuit, adulter, qui cum par Willelmi erudtione aetateque tamen impar usu auctoritateque esset, munus impetravit.
 
Cum Willelmus archiepiscopatum Tyrensem retinuerit, Balduinus IV anno [[1185]] mortuus est, et archiepiscopus [[Balduinus V (rex HierosolymaeHierosolymitanus)|Balduino V]] nullam auctoritatem habuit. Willelmus ipse eodem anno mortuus est et ab Ioscio episcopo Acconensi successus est.
 
== Opera ==
Willelmus dicit se scripsisse duo opera quae nunc deperdita sunt, ''Acta Concilii Laterani'' et ''Historia'' sive ''Gesta orientalium principum'', id est historia [[Oriens|Orientis]] a [[Machometus|Machometo]] [[1184]] usque.
 
Opus solum eius hodie servatum est celeberrimum ''[[Historia rerum in partibus transmarinis gestarum]],'' in libris XXIII, patrone Amalrico ab anno [[1170]] usque ad mortem suum scriptum. Hoc opus Syria ab [[Homar]]e victa incipit et maior pars fundamento regni HierosolimitaniHierosolymitani secundum Fulcherium Carnotensem ac Albertum Aquensem agitur. Willelmus autem fontis principalis de rebus inter aetatem suam gestis valet.
 
Post mortem, cum historia in Europam percrebuisset, ab [[Iacobus Vitriacensis|Iacobo de Vitriaco]] et [[Matthaeus Parisiensis|Matthaeo Parisiensi]] usa est et postea in [[lingua Francogallica antiqua|linguam Francogallicam antiquam]] sine nomine extensa conversaque et in [[Lingua Anglica|linguam Anglicam mediam]] ab [[Gulielmus Caxton|Gulielmo Caxton]] conversa est. Non scitur quid Willelmus ipse historiam vocaverit sed in Francogallica ''Estoire d'Eracles'' propter inceptum ad regnum [[Heraclius|Heraclii]] imperatoris pertinentem dicitur. Historia Latina primum in Patrologia Latin ab Jacques Paul Migne et nuper anno 1986 ab R. B. C. Huygens, qui ''Willelmi Tyrensis Archiepiscopi Chronicon'' vocavit, edita est. Anglice anno 1943 ab E. A. Babcock et A. C. Krey conversa est.