Quantum redactiones paginae "Butyrum" differant

Content deleted Content added
m r2.7.1) (automaton addit: chy:Heóveamêške
No edit summary
Linea 2:
'''Butyrum''' ''-i n.'' est [[lacticinium]] [[lac|flore lactis]] agitato confectum. In loco [[oleum|olei]] adhibetur. Paene semper ex lacte bubulo fit, cum ex aliis lactibus fieri potest. Si sit frigidum, butyrum solidum est, sed etiam tepidum mollissimum fit, et a 32–35 °C (90–95 °F) omnino liquidum. Colore a candido usque ad aureum variat, sed nonnumquam tincturis flavis coloratur.
 
Apud Graecos et Romanos butyrum rarissime in usu erat, causa (sine dubio) tempestatis regionis Mediterraneae; butyrum enim suffusum esse soluisset et citissime putrevisset. Barbari autem septemtrionales, praesertim Thraces, Germani, Celtae butyrum diligebant. ButyrusButyrum etiam in oriente saepe adhibebatur, sed ibi sine dubio erat in forma clarifacta, sicut genus solitum Indiae huius aetatis, ''ghī'' dictum.
 
Verbum de voce graeca "βούτῡρον" provenit, quae certe videtur significare "bubulum caseum," sed sunt qui credant figuram Graecam esse ipsam a lingua Sythica vel alia depromptam. [[Acidum butyricum]] in butyro rancido producitur.
Linea 8:
== Loci ==
* [[1698]] [[Iohannes Iacobus Hofmannus|Hofmanni]] ''[[Lexicon Universale]]'' s.v. [http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/hofmann/b/books/b_3693.html Butyri]:
: cognitio ac usus, quia ad Graeco sero pervenit, nec nisi per barbaras nationes, hinc in nomine ei assignando minus accuratiaccurate fuisse videntur; ''bubulum caseum'' illud vocando, haec enim propria vocis notio est.
* [[Plinius Maior]], ''[[Historia Naturalis]], [http://penelope.uchicago.edu/Thayer/L/Roman/Texts/Pliny_the_Elder/28*.html Liber XXVIII], caput xxxv''
:''E lacte fit et butyrum, barbararum gentium lautissimus cibus et qui divites a plebe discernat. plurimum e bubulo — et inde nomen —, pinguissimum ex ovibus fit et caprino, sed hieme calefacto lacte, aestate expresso tantum, crebro iactatu in longis vasis angusto foramine spiritum accipientibus sub ipso ore alias praeligato. additur paulum aquae, ut acescat. quod est maxime coactum, in summo fluitat;''