Quantum redactiones paginae "Consilium Berolinense" differant

Summarium vacuum
'''Consilium Berolinense''' diebus [[13 Iunii]] - [[13 Iulii]] [[1878]] [[Berolinum|Berolini]] inter maiores civitates Europae, i.e. [[Imperium Germanicum]], [[Imperium Austro-Hungaricum]], [[Francia]], [[Regnum Unitum]], [[Regnum Italiae (1861-1946)|Regnum Italiae]], [[Imperium Russicum]] atque [[Imperium Russicum]] factum est, ut post [[Bellum Russicum Ottomanicum (1877 - 1878)|Bellum Russicum Ottomanicum]] anno 1877/1878 certatum Balcaniae novas leges et fines imponerentur.
 
== Constituta Consilii ==
[[Fasciculus:Balkans 1878.png|thumb|left|Fines Balcaniae anno 1878 nuper descriptae]]
Constituta Consilii die 13 Iulii 1878 '''Foedere Berolinensi''' descripta et signata sunt. Quo foedere haec constituta sunt:
 
=== Bulgaria ===
[[Pax Sancti Stephani]] die [[3 Martii]] eiusdem anni a Russia et Imperio Ottomanico signata tota sublata est. Fines Bulgariae valde diminutae sunt et constitutus est principatus Bulgariae, qui pars Turciae maneret. [[Rumelia Orientalis]] provincia suis legibus utens Imperii Ottomanici maneret. Occupatio Russica Bulgariae ad novem menses limitata est.
 
=== Aliae civitates Balcaniae ===
Foedus libertatem [[Mons Niger|Montis Nigri]], [[Romania]]e atque [[Serbia]]e, cuius fines [[Naissus|Naisso]] auctae sunt, confirmavit. Romania praeterea partem septentrionalem [[Scythia Minor|Scythiae Minoris]] atque portum [[Constantia (Romania)|Constantiam]] accepit, sed [[Respublica Moldavica|Bastarniam]] Russie cedere coactus est. [[Bosnia et Herzegovina]] ab Imperio Austro-Hungarico occupata est.
 
=== Graecia ===
Graecia partes [[Epirus|Epiri]] et [[Thessalia]]e accepit, quam anno [[1881]] foedere cum Imperio Ottomanico facto totam suscepit.
 
=== Tunesia ===
[[Tunesia]], adhuc socius Imperii Ottomanici nunc, ad Franciam transire proposita est. Quae anno 1881 facta est.
 
=== Caucasia ===
* Russia [[Chorzene (provincia)|Chorzenem]], [[Ardahan (provincia)|Ardahan]] atque Batum provincias ab Imperio Ottomanico accepit, quod iam Pace Sancti Staefani constituta erat.
 
== Legati ad consilium missi ==
* [[Theodorus Deligiannes]], legatus
* [[Petrus Brailas-Armenis]], legatus
 
[[Fasciculus:Balkans 1878.png|thumb|left|Fines Balcaniae anno 1878 nuper descriptae]]
 
== Nexus externi ==
64 224

recensiones