16 740
recensiones
(+nexus) |
mNo edit summary |
||
[[Fasciculus:Gate KZ Buchenwald.jpg|thumb|upright=1.5|In castris ad [[Vimarium]] positis nomine ''Fagorum Silva'' vulgo ''Buchenwald'' titulus fuit ''Jedem das Seine'', quo redditur Germanice Latinum illud ''suum cuique''.]]
Quae cum quasi ad iniuriae exemplum maximae [[saeculum 19|saeculo 19]] semel atque iterum in diversis mundi partibus instituta essent, tamen numquam generi humano maiorem incusserunt terrorem quam cum tempore [[Bellum Orbis Terrarum II|belli per totum orbem terrarum gesti alterius]] a [[Germania|Germanis]] per [[Europa]]m disponerentur, ut cum [[Zigani]], [[homophylophilia|homosexuales]], et [[inhabilitas|homines cum inhabilitatibus]] tum [[Iudaei]] illuc coacti labore debilitarentur et catervatim [[Shoa|extinguerentur]]. Quorum omnium notissima illa carceralia [[Auschwitz (castra carceralia)|Ausviciana]] sunt, in quibus ad decies centena milia hominum esse necatos veri simile est.
|