Quantum redactiones paginae "Consilium regionale (Francia)" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|300px|Despectus in quondam [[abbatia ad dominas Cadomi, nunc praedium ubi curia senatui [[Norman...'
(eadem)

Emendatio ex 03:36, 13 Iunii 2012

Consilium regionalis Francia est senatus regionis, hic est politicus institorum coetus quae ex iure publico in administratione decentrata quadrat et cuius circumscriptio est pars territorium rei publica Francica qua departimenti praefectura una saltem includitur. Conventus est, cuius membra a regionis civibus electa sunt, quae etsi consiliarii appellantur iunctim iurem deliberandi habent, cuiusque potestatum exercitatio propriarum stricte praescriptarum praeses eius fungatur.

Despectus in quondam abbatia ad dominas Cadomi, nunc praedium ubi curia senatui Normanniae Inferioris sita est

Historia

 
Curia consilii regionalis Elisatiae in Argentorati

Partitio administrativa circumscriptionum territorialium regionalium Francica existens anno 1956 effectiva est. Consultatione referendaria die 27 Aprilis anno 1969 legem super propositione constitutionali qua collectivitatium territorialum ordinem novum instituere permissurum fuisset a plebe reiecta est, [1] tunc nihilominus gubernatio tramitem ad, si sic dicere licitum erit, « regionalizationem  » versus instauravit. Ad hunc modum « Stabilimenta Publica Regionales » instituit (vulgo Établissement Public Régional), lege die 5 Iulii 1972. Eorum consiliorum parlamentarii quos regiones ex « consilis generalibus » numerabant et delegati qui ex « consilis municipalibus » a maioribus dilecti erant omnes membra facti sunt. Pro huius institutionis thesauro e vectigalibus super documentis publicis talibus autocinetorum cartis et rectorum licentiis pecunia colligebatur. Thesaurus iste ratione utilitate regionalis ad praedia struenda vel augenda vel conservanda erat. Praefectus regionis ut agens gubernationis rei publicae est qui consilium decisiones fungabatur usque ad annum 1982 quo haec functio consilii praesidis regionalis transmissa est. Commissio Economica et socialis, qui anno 1992 in Consilium Economicum et Socialem Regionalem mutabitur, coniunctim cum Stabilimento Publico Regionali exstabat. Actio istius pro hoc mere ad consilia provenda erat . Annis 1982 et 1983, re publica potestatum numerum quemdam Consilio Regionali attribuit. Anno 1986 regio, quae non magis quam stabilimentum publicum erat, collectivitas plane localis facta est atque ab eo tempore mentio huius existentiae in constitutionem adscripta est. Anno 2003 reformatio constitutionalis quaedam accidit per quam decentralizationis progressio nova nuntiatur.

Regimen

 
Curia senatui Britanniae Minoris in Condati Redonum domus de Courcy

Consilium regionalis est qui regulas proprias sicuti comissionum numerum, potestates et modum operandi determinat. Anno 1986, senis annis consiliarii per suffragium universalem directum electuri esse coeperunt. Eorum numerus relative illi civium regione determinatur, eo modo unus et triginta membra Guianensis consilio regionali dum illo Insulae Franciae ducenta et novem conscribuntur. Qui electus iam fuit alia electionibus candidatus esse potest. Ex candidatorum recensione electi sunt intra circumscriptiones electorales departamentales. Per electionem consiliarii consilii presidentem creant. Hic senatum istum moderar et istius deliberationes parat patratque. Auctoritatem huic confertur ut ministres ad administrationis regionalis distributiones servandas apti seligat. Consiliorum regionalium regimen aeque ac illud consiliorum generalium habet :

  • in singulos trimestres conventum plenarium semel saltem ob convocationem aut presidentis aut comissionis permanentis aut tertii membrorum super diei ordine determinato.
  • dies duodecim ante sessione consiliarii per relationem ordine diei de singulis monentur ;
  • sessiones ad vulgum apertas, praeter concessus clausa ianua a consilio decretatus vel cum praeses ut « sessionum temperator » agens ob turbae commotionem e senatu eam excludere iussit.

Facultate functionis senatui regionalis adempta, gubernatio rei publicae eum dissolvere per decretum a consilio ministrum deliberatum potest. Aeque ac Consilium generalis, consilii regionalis sunt praeses una cum vice praesides et unum aut plura membra consilii qui commissionem permanentem componunt. Huic consilium pars functiones proprias delegare potest praeter eas qui ad deliberrationes de sumptibus praevidere atque sumptibus exsecutis comprobare pertinent.

Potestas

Fasciculus:MontpellierAnsicht.jpg
Curia senatui Occitaniae et Ruscinonis Monspessulani

Potestates principales consilium regionalis sunt :

  • adiuvamines pro economia evolutioneque ;
  • ordinatio territori : pactionem cogitatis inter rem publicam regionemque super regionalem ordinationis evolutionisque delineationem (vulgo : schéma régional d'aménagement et de développement du territoire) elaborare, inter regionales litoralis locorumque montanorum delineationes, gestio pecuniae Europaeae structuralium schémas (in Elisatia) ;
  • institutio : aedificatio gestioque lycei et eorum ministrum ;
  • res circumiectalis : programma regionalis pro qualitate aëris, silvae naturales regionales et saepta naturales regionales ;
  • organizatio transvectionum ferriviarorum regionalium ;
  • doctrina artibus technicibusque quibusdam ;
  • praedia sicut : portus quidam et aëriportus ;
  • viae nationalibus dicatae.

Notae

  1. Collectivités territoriales – Région : retour sur une Région refusée, in : Actualité Juridique Droit Administratif, n°15, 27 avril 2009, pp.805-808.

Bibliographia

  • Jean-Luc Bœuf, Manuela Magnam, Les collectivités territoriales et la décentralisation, 2004, La documentation française.
  • Jaques Huguenin et Patrick Martinat, Les Régions entre l'Etat et l'Europe, 1998, Le Monde-Éditions.
  • Jean-Pierre Muret, Connaître le conseil régional pour mieux en rendre compte, 1993, Éditions du centre de formation et de perfectionnement des journalistes.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Consilium regionalem spectant.