Quantum redactiones paginae "Constantinus G. Caramanles" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
 
== Cursus honorum ==
Anno [[1935]] primo legatus ad parlamentum Graecum electus est, sed anno [[1936]] [[Ioannes Metaxas|Ioannem Metaxas]] dictatorem adiuvare negavit et iterum causidicus operam dedit. Anno [[1944]] brevi tempore e patria, quae tum a [[Germania]] et [[Italia]] occupata est, fugit. Liberate recuperata revertebat et anno [[1946]] iterum legatus parlamenti electus est. Anno 1946/[[1947|47]] administer laboris, anno [[1948]] administer commeatus, annis 1948 - [[1950]] administer rerum socialium. Anno 1950 etiam administer defensionis erat. Die [[6 Octobris]] [[1955]] a rege [[Paulus (rex Graecorum)|Paulo I]] primo [[Primi ministri Graeciae|Primus Minister]] nominatus est. Diebus [[5 Martii]] - [[17 Maii]] [[1958]] [[Constantinus Georgacopulus]] pro tempore eius successor erat, sed tum iterum praeses ministrorum nominatus est. Et diebus [[20 Septembris]] ad usque [[4 Novembris]] [[1961]] administratio eius interrupta est, cum [[Constantinus Dovas]] brevi tempore praeses ministrorum erat. Die [[20 Septembris]] [[1963]] autem se a magistratu recessit, quod cum rege Paulo de imperio ducum militum controversiam habebat, atque in exilium [[Lutetia]]m se recessit. Anno [[1974]], postquam dictatura militum finita et libertas restituta est, in patriam revertebat et iterum praeses ministrorum nominatus est. Cum aliis factionem [[Nova Democratia (factio Graeca)|Novam Democratiam]] condidit. Duces seditiosos militum incarceravit et iudicio damnari iusiit, suffragium de republica habuit atque democratiam confirmavit. Usque ad annum [[1980]] primus minister mansit, dum officium successori [[Georgius Ralles|Georgio Rallis]] tradidit. Anno [[1980]] [[Index regum praesidumque Graeciae|Praeses]] reipublicae electus hoc officium die [[15 Maii]] iniit. Quod [[Andreas Papandreu]] praeses ministrorum negavit, factionem suam Caramanles iterum electurum esse, hic iam die [[10 Martii]] [[1985]] a magistratu summo - atque vita publica - recessit. Anno [[1990]] autem multis rogatus iterum praeses electus est et munere ad diem 10 Martii [[1995]] fungebatur.
 
== Nexus externi ==