Quantum redactiones paginae "Bithynia et Pontus" differant
Content deleted Content added
mNo edit summary |
mNo edit summary |
||
Linea 1:
''Bithynia''' fuit deinceps antiqua regio, regnum, et provincia Romana in [[Anatolia]] septentrionali occidentalique creata [[74 a.C.n.]], quae Proponti, Bosphoro Thraciano, et Ponto Euxino attingit. Hodie pars [[Turcia]]e septentrionalis est.
==Historia==
Secundum scriptores antiquos ([[Herodotus|Herodotum]], [[Xenophanes|Xenophonem]], [[Strabo]]nem, etc.), Bithyni fuerunt advenae [[Thraces]]. Quod fuit gens quaedam appellata ''[[Thyni]]'' in [[Thracia]], id bene notum est, et duae gentes cognatae, Thyni et Bithyni, migrasse simul in vicinas partes Asiae videntur, ubi Mysios, Cauconesque, aliasque gentes minores aut eiecerunt aut devicerunt, Mariandynis se ad septentrionem et orientalem sustinentibus. Herodotus dicit Thynos et Bithynos modo vicinos coluisse; sed illi fiebant maioris momenti, quoniam suum nominem regioni dederunt. postea regno [[Lydia]]no adiecti ab rege [[Croesus|Croeso]] sunt, quocum sub dominio [[Imperium Persicum|Persico]] ([[546 a.C.r.]]) ceciderunt, et in satrapia Phrygiense, quae omnes terras usque ad Hellespontem et Bosphorum continuit.
|