Quantum redactiones paginae "Bithynia et Pontus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
==Historia==
Secundum scriptores antiquos ([[Herodotus|Herodotum]], [[Xenophanes|Xenophonem]], Strabonem[[Strabo]]nem, etc.), Bithyni fuerunt advenae [[Thraces]]. Quod fuit gens quaedam appellata ''[[Thyni]]'' in [[Thracia]], id bene notum est, et duae gentes cognatae, Thyni et Bithyni, migrasse simul in vicinas partes Asiae videntur, ubi Mysios, Cauconesque, aliasque gentes minores aut eiecerunt aut devicerunt, Mariandynis se ad septentrionem et orientalem sustinentibus. Herodotus dicit Thynos et Bithynos modo vicinos coluisse; sed illi fiebant maioris momenti, quoniam suum nominem regioni dederunt. postea regno Lydiano[[Lydia]]no adiecti ab rege [[Croesus|Croeso]] sunt, quocum sub dominio [[Imperium Persicum|Persico]] ([[546 a.C.r.]]) ceciderunt, et in satrapia Phrygiense, quae omnes terras usque ad Hellespontem et Bosphorum continuit.
 
Antequam [[Alexander]] eos vicit, Bithyni asserere independentiam suam videbantur, quam prospere sub duobus principibus indigetibus, [[Bas|Bate]] et [[Zipoites|Zipoite]], sustinebant, quorum ille cepit titulum ''basileos'' [[297 a.C.r.]]. Filius eius, [[Nicomedes I]], regnum accepit post eum et Nicomediam[[Nicomedia]]m condidit, quae mox ad magnam prosperitatem orta est. Illo longe (c.278 - c. 255 a.C.r.) regnante, etiam illis successoribus, [[Prusias I|Prusia I]], [[Prusias II|Prusia II]], et [[Nicomedes II|Nicomede II]] (149 - 91 a.C.r.), regnum Bithynia sedem magnam habuit inter monarchias minores Anatolianas. sed ultumus rex, Nicomedes IV, non potuit se sustinere contra [[Mithradates VI|Mithradaten VI Ponticum]], et postquam Senatus Romanus eum ad eius regnum restituerat, regnum testimonio Rei Publicae Romanae legavit (74 a.C.r.).
 
Ut provincia Romana, fines saepe variabant, et fere ad administrandum iungitur provinciae Ponto. sic status rerum erat, cum [[Plinius Minor]] factus rector provinciarum coniunctarum ab [[Traianus|Traiano]] est (103 - 105); in quo multum Plinius litteras scripserat, uti melius ea de gerenda provincia intellegamus. Sub [[Imperium Byzantinum|Impero Byzantino]] Bithynia rursus divisa est in duas provincias, separatas ab fluvio Sangario, cui ad occidentalem nomen Bithynia habebatur.