Quantum redactiones paginae "Nezahualcoyotl" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
{{Pagina non annexa}}
[[Fasciculus:Nezahualcoyotl_Rey_Poeta.gif|thumb|Nezahualcoyotlis imago ex vetusto codice Mexicano desumpta]]
 
'''Nezahualcoyotl''' anno[[28 Aprilis]] [[1402]] p. Ch. n. gente Chicimeca, patre Ixtixochitle matre Matlacihuatle natus, vita vero functus anno[[4 Iunii]] [[1472]] p. Ch. n, fuit rex Texcoci, oppidi Mexicani quod apud Mexicopolin situm est. Praeter eius civilem prudentiam, quae summa fuisse dicitur, carmina, quae lingua Mexicana panxit, eximia laude celebrantur.
 
== Vita ==
 
Postea quam pater eum Texcocano sceptro auxit, Nezahualcoyotl pulsus est de regno a Tezozomoco, Atzcapotzalci rege, qui suam potestatem amplificandi causa Texcocum capere studebat. Quibus rebus factis, patre mortuo, Nezahualcoyotl fugae sese dedit, oppida plurima visurus, ex quibus cum disciplinam militarem et artem civilem, tum aliarum gentium auxilium ad Texcoci gubernaculum, quod hereditarium habebat, vindicandum sibi compararet.