Quantum redactiones paginae "Professio religiosa" differant

pag. auxi
(+temporaria)
(pag. auxi)
'''Professio religiosa'''<ref>[http://www.vatican.va/holy_father/john_paul_ii/apost_exhortations/documents/hf_jp-ii_exh_25031984_redemptionis-donum_lt.html Adhoratio Apostolica REDEMPTIONIS DONUM Ioannis Pauli PP. II (1984)]</ref> sive '''Vota religiosa'''<ref>[http://www.worldcat.org/title/manvale-regvlarivm-in-quo-continentur-tractatvs-qvinqve-i-de-statu-religioso-in-communi-ii-de-regularium-nouitiatu-iii-de-religiosa-professione-iv-de-votis-religiosis-v-de-prcipuis-regularium-obligationibus/oclc/750651264 Manuale Regularium: IV. De Votis Religiosis (1687)]</ref> sunt professio publica [[Novitiatus|novitiorum]] ordinis [[religio Christiana|Christiani]], ut secundum [[Consilia Evangelica]] (regulamque ordinis) et sub superiore victuri sint.
 
Ii, qui vota religiosa nuncupantur, libere vocationi Dei respondere volunt, ut [[Iesus|Iesum Christum]] artius sequantur.
 
== Vota in Ecclesia Catholica ==
Primo vota ad tempus<ref>[http://www.vatican.va/archive/aas/documents/2007/ottobre%202007.pdf AAS die 5 Octobris anno 2007]</ref> (etiam vota temporaria<ref>[http://www.vatican.va/holy_father/john_paul_ii/apost_letters/1999/documents/hf_jp-ii_apl_19990205_ad-christi-crucem_lt.html Litterae Apostolicae AD CHRISTI CRUCEM (1999)]</ref> vel temporalia<ref>[http://www.vatican.va/holy_father/john_paul_ii/apost_letters/2001/documents/hf_jp-ii_apl_20010311_circumdantes-circumdederunt_lt.html Litterae Apostolicae CIRCUMDANTES CIRCUMDEDERUNT (2001)]</ref> sive etiam simplicia<ref>[http://www.intratext.com/IXT/LAT0813/_P1M.HTM CIC 1917, can. 572]</ref> vocata) - plerumque ad triennium -, postea vota sollemnia<ref>ibidem</ref> emittuntur.
 
Ii, qui vota religiosa nuncupantur, libere vocationi Dei respondere volunt, ut [[Iesus|Iesum Christum]] artius sequantur. Cum sint publica, vota religiosa [[Ius canonicum|iure canonico]] obstringunt. In [[Ecclesia Catholica Romana]] [[Religiosus|religiosi]] vel [[eremita]]e per se non ad [[hierarchia]]m pertinent, sed statum singularem nec [[laicus|laicalem]] nec [[clerus|clericalem]] efficiunt, qui [[Vita consecrata]] vocatur<ref>[http://www.intratext.com/IXT/LAT0010/_P1X.HTM CIC can. 588]</ref>. Tamen multi eorum, quod [[Sacri Ordines|Sacros Ordines]] acceperunt, hiererarchiaehierarchiae membra sunt.
 
Sodales plurimorum ordinum [[paupertas|paupertatem]], [[castitas|castitatem]] et [[oboedientia]]m promittunt. Quibusdam ordinibus sunt vota particularia, ut puta [[Camilliani]]s votum auxilii infirmis etiam in periculo mortis afferendi<ref>Formula professionis invenitur apud M. Vanti (ed.), Scritti di S. Camillo de Lellis, Editrice Il pio samaritano, Romae 1965, pp. 102-107.</ref> vel [[Iesuita|Iesuitis]] "votum expressum Summo Pontifici ... ad proficiscendum sine excusatione ... quocumque gentium eius Sanctitas iusserit, inter fideles vel infedeles, ad res, quae ad divinum cultum et religionis Christianae bonum spectant".<ref>[http://books.google.de/books?hl=de&id=hPdbAAAAQAAJ&q=vota#v=snippet&q=vota&f=false Constitutiones Societatis Jesu et examen cum declarationibus (1635)]</ref>
 
Monachi et moniales ordinum Benedictinorum ([[Benedictini]], [[Cisterciani]] et [[Trappistae]]) antiqua vota monastica promittunt, ut in [[regula Benedicti]] inveniuntur: oboedientiam, stabilitatem loci (qua monachi sive moniales ad particulare monasterium iunguntur), et conversationem morum suorum (quae paupertatem et castitatem amplectitur).<ref>[http://www.stiftmelk.at/regula/regula.htm#LVIII Regula Benedicti 58]</ref>.
 
[[Dominicani]] nihil nisi oboedientiam promittunt, quam – secundum [[Thomas Aquinas|Thomas de Aquino]] – eximium votum ("potissimum inter tria vota religionis")<ref>Vide S. th., II-II, q. 186, a. 8</ref> ducunt, quod alia vota comprehendat.
 
Multis in communitatibus Catholicis sodales "vota privata agnita" emittunt, quae cum votis privatis distinguenda non sunt, sed lege ecclesiastica votis publicis similia habentur.
13 008

recensiones