Quantum redactiones paginae "Hilarius Pictaviensis" differant

Content deleted Content added
m r2.7.2) (automaton abdit: nl:Hilarius van Poitiers
Xqbot (disputatio | conlationes)
m r2.7.3) (automaton addit: be:Іларый Піктавійскі; mutationes minores
Linea 3:
 
== Vita ==
E nobili Gallicæ Pictavorum nationis familia ortus, prima ætate litteris Latinis accurate studuit. Cum autem primum antiquos deos sicut parentes coleret, adultus jam Sacris Scripturis christianis lectis se in novam religionem convertit circaque annum 345 baptizatus est. Uxorem vero habebat filiamque Abram vocatam, quod non impedivit, ut mos illo tempore erat, quin episcopus civitatis suæ circa annum 350 fieret. Temporibus autem eisdem Evangelium secundum Matthæum interpretatus est, quo primum in lingua Latina ejus generis præbuit opus, nec vero in eo Primi episcoporum concilii Nicæensis doctrinam, quam anno 354 tantum cognoscere potuit, satis subtiliter secutus est. Deinde ab anno 355 Arianorum doctrinæ, cui princeps [[Constantius II]] assensus erat, obstitit, ita ut a sede episcopali spoliatus in [[Phrygia]]m relegatus sit, ubi magnorum Ecclesiæ Græcæ theologorum libros legere potuit et præclarissima theologica opera sua, ''De Trinitate'' et ''De synodis'' inscripta, composuit. [[Limonum]] denique anno 360 vel 361 reverti potuit, perque reliquam ætatem Arianorum doctrinæ per Galliam repugnavit atque alios libros, ut qui ''De mysteriis'' et ''In Psalmos Commentarii'' inscripti sunt, edidit.
 
== Opera ==
Linea 30:
 
[[bar:Hilarius vo Poitiers]]
[[be:Іларый Піктавійскі]]
[[be-x-old:Іляры Піктавійскі]]
[[br:Hilarius Poatev]]